Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1909. 1634 januari 30. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Eminentissime Domine, Sicut illae gentes, quas natura sub extremos mundi vertices relegavit, laetari solent, ubi sol e longo divortio propius ipsas redit, ideo quod ejus munere duo recipiant vitalia humano generi bona, calorem et florem caloris lucem, ita Saxoniae huic nos gratulamur, quod tuae Eminentiae jubar post longa alibi spatia huc se retro egit, totoque optamus animo, ut secum adferat duo non minus salutaria Germaniae bona, pacem et pacis alumnas artes. Ego, sicut omnes Eminentiae tuae virtutes quo debui cultu veneratus sum semper, ita illud nunquam satis mirari potero, quod tantae legationis onus sustinens, tot arma et armatos regens, et Agamemnonis instar principum princeps, districtum immensis negotiis animum ad me usque passus es descendere, quo nullum unquam majus pretium cepi mei in litteras cultus, eoque merito quicquid unquam a me proficisci poterit Tuae Eminentiae gratum, id omne ei praetoriis verbis do, dico, addicoque. Cur autem nunc minus ab hac urbe et uxore abscedere liceat quam antehac, causas ex domesticis meis rebus D. SalvioGa naar voetnoot2 enuntiavi, quas ipsum pro sua aequitate Eminentiae Tuae probaturum confido, cui et pittacium reddidi illud pecuniarium eo beneficio, etiamsi itineri vacuum tempus habuissem, non usurus, quippe qui magnum satis honorem judicarem tuis affatibus frui, ut ad eos non mercede invitatus sed sponte festinare deberem. Quo uno nunc possum modo tam propensae in me voluntati respondere, Deum precor, Eminentissime Domine, consilia actaque tua ad optimos exitus gubernet. Hamburgi XX/XXX Januarii MDCXXXIV.
Tuae Eminentiae addictissimus devotissimusque H. Grotius. | |
In dorso: Praesent. Magdeburg d. 30 Januarij 1634. |
|