Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1330. 1628 november 4. Aan M. BerneggerGa naar voetnoot6.Constitueram ad te scriptionem differre, vir doctissime et humanissime, donec aliquid certi ex Gabriele MaronitaGa naar voetnoot7 comperissem, nam is ex quo literas ad ipsum accepiGa naar voetnoot8 abest urbe et quidem longe ruri nec ulla satis certa est curandi literas ratio. Dicitur autem adfuturus hic cis octo aut decem dies; ubi venerit, non omittam et tradere literas et coram, quantum meae amicorumque opis est, urgere negotium. SalmasiumGa naar voetnoot9 adhuc distinet ingentium commentariorum editio, quos in SolinumGa naar voetnoot10 inscripsit, cum reipsa totum prope Plinium contineant. Hinc ubi se | |
extricaverit, serio resumet in manus Eliberinos canonesGa naar voetnoot1. Iussit summas tibi gratias nuntiarem pro oblato auxilio. Sane digni estis, qui alter alterum ametis; et mihi satis magna erit gloria, si vos propius conjunxerim. Omnes, quos mihi commendas, ita ut, tua virtus meretur, caros habeo, Taubmannum vero etiam suo ac optimi parentis nomineGa naar voetnoot2, imo ultro etiam tibi debitor sum, quod eum ad me allegaveris. Ejus nunc iter facit, ut has festinato ad te scribam. De InscriptionibusGa naar voetnoot3 intelligam, quid animi sit illi in Italia, qui eidem labori incubuitGa naar voetnoot4, etiam apud Batavos pergam inquirere te monitore. Plane te rogo, ut perpetuum mihi serves quem bonitate tua, non meo merito mihi et promittis et praestas affectum, simulque apud LingelshemiumGa naar voetnoot5 et VenatoremGa naar voetnoot6 mei foveas memoriam. Ego vicissim operam dabo, ne qua in parte amicitiae claudicem. Vale, vir rarae virtutis atque eruditionis. IV Novembris, XVIcXXVIII. |
|