Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1051. 1626 januari 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Legi, mi frater, et sane cum voluptate legi tuam de Romanis iurisconsultis lucubrationemGa naar voetnoot2. Iuvit videre et ingenii tui foetum testem et multae lectionis et judicii: ac simul recolere memoriam eorum, qui eam excoluerunt artem, cujus nos sacerdotes profitemur. Aliquamdiu a scriptione cessavimus ob abruptum hoc literarum commercium, quod nunc restitutum, sed ad breve tempus, intelligo. Et quia redit ad vos tabellarius, qui tua attulerat - neque enim huc quod sciam venit BilandiusGa naar voetnoot3 - per eundem haec tua remitto, quibus nihil est quod addam aut demam. Satis diligentiae tuae confido et, ut velim singula perquirere non adest libraria supellex. DussenioGa naar voetnoot4 honorem gratulor: vellem locum suum tenuisset. TeresteiniusGa naar voetnoot5, ut videtur, Dordrechtanae urbis regnum inimicis relinquet. Testimonia de liberorum nostrorum vita misi in Zelandiam inde ad vos mittenda. Puto ea jam receperis. Literas a te habeo datas 22 et 29 Decembris: tum has cum libro tuo, alias nullas. Sed forte sunt itinere. Credo enim nos cumulo accepturos quicquid ab aliquo tempore Antverpiae aggregatum est. Sunt qui putant nos levi negotio jam consequi posse restitutionem bonorum, quandoquidem Hogerbetii liberi sua receperuntGa naar voetnoot6. Sed hac de re sententiam tuam intelligere exopto. Scripsit ad KanenburgiiGa naar voetnoot7 matronam uxor mea, sed forte non pervenerint literae, quare idem negotium tibi mandabimus, si grave non est, ut cognoscas, quid pro nobis in butyri emtione impenderit. Nam quod uxor pro ea hic impendit exiguum prae illo est nec plus XIII florenis cum semisse. Rogo ergo nos hoc debito liberes ex pecuniola, quae illic est. Lucani editionemGa naar voetnoot8 exspecto. Addere ad notas potes pro Synedris libro ni fallor VIIGa naar voetnoot9, legendum Syedris, ut is locus nominatur Ptolomaeo, unde et in | |
Floro hoc vocabulum correxit SalmasiusGa naar voetnoot1. De Iure belliGa naar voetnoot2 iterum aurem tibi vello. De Notis ad SenecamGa naar voetnoot3 quid fit? Hic multi eduntur libelli, quidam pro pace cum Rupellanis, alii pro pace cum Hispano. Fedus cum Anglis aliisque protestantibus sunt qui suadeant, sunt qui dissuadeant; nutat inter haec aula. Parentibus, tibi, tuae et propinquis hunc et qui sequentur annos felices atque fortunatos precor. 25 Ianuarii 1626. Scire velim ecquid sit in Heinsii OrationeGa naar voetnoot4 aut in nova editione Athenarum BatavarumGa naar voetnoot5, quod nostram causam tangat; nam me ista celantur cum tamen sciam exemplaria huc pervenisse. Rogo fratri Nicolao Reigersbergio dicas nequid chartarumGa naar voetnoot6, quas ad ipsum miseram, in lucem detur, nisi ex novo jussu meo. Postquam haec scripseram tuas, mi frater, satis illas recentes scriptas quippe 20 Ianuarii accipio. Rupellani nescio qua fiducia elati duriores sunt et plane urgent castelli dejectionem, quae non convenit regiae dignitati. ApocalypsinGa naar voetnoot7 non vidi, sed puto id genus scripta nobis nocitura: nullo tamen nostro merito. De DuyckioGa naar voetnoot8 quid futurum sit scire aveo. Et Angli et ArseniusGa naar voetnoot9 hic sint sine magna spe conficiendi negotii, et reditum urgent. Quantum ego intelligo non habet SpinolaGa naar voetnoot10 multos secum rei maritimae peritos. De literis curandis, si necessitas urgeat, cogitabo. Dogmata pro auctoritate regia adversus pontificias machinationes a Sorbona, a clero, et a Curia parlamenti auctoritatem acceperunt, quam defendit erudito scripto RigaltiusGa naar voetnoot11. Vale mi frater. Tui amantissimus frater
|
|