Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1189. 1627 oktober 16. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Duo simul solatia accepi, eruditissime atque amicissime Vossi, uxorem et tuum de Historicis Latinis librum. Inspexi hic, illic, evolvi enim nondum, quia intervallis condire volo lectionem. Si te ipse nosti, minime credes me assentari, ubi dixero mirari me et diligentiam, qua omnes hujus saeculi vincis, et judicium, quo cedis nemini. Tibi vero, quod mei memoriam saeculis tradere volueris - neque vero dubito, quin tam immortalis sit futurus tuus iste liber quam ulla earum, quas maxime praedicas historia - gratias debere me dicamne an negabo? Obligatum me certe tenet tuus in me perpetuus affectus quam nullae rerum vices mutarunt, sed rursum oneri est nimia laudatio. Ego quam semper voluerim prodesse literis aut literatis mihi ipse sum conscius; quam nihil profecerim, quotidie magis magisque sentio. Sed excusabunt me apud posteritatem, propulsa in forum adolescentia, reipublicae aestus, publica denique ac privata mala. | |
Sed alio quoque nomine me debitorem habes, quod viri maximi Francisci Iunii memoriam adversus Thuani errorem vindicaveris. Merebatur hoc viri illius sanctitas, quae semper mihi animo obversatur et cujus exemplo me sentio non minus ad pietatem profecisse quam omnibus quos unquam legi libris. Neminem hominum novi, cui desultorii ingenii nomen minus conveniret. Illud vero bonis omnibus perplacet, quod cum hac pietate modestiam conjunxisti et ita tum de Scaligero, tum de Thuano locutus es ut ostenderis majorem te aliarum in utroque virtutum habuisse rationem, quam imprudentiae hujus, illius vero aversi a Iunio animi, cujus ego certissimus sum testis. Merito vero in hoc tuo officio partem mihi vindico, qui ferme sub oculis Iunii omnium earum artium, per quas olim nonnullis placebamus, jeci fundamenta. Neque vero ullam omitto occasionem praedicandi, quantum ipsi debeam; quod ego, si me in patria gradum meum obtinere sivisset fortuna, maluissem rebus in omnes, qui ad ipsum pertinent, quam verbis ostendere. Nunc contra evenit, ut, quibus ego gratiae eram debitor, ab iis ultro accipiam beneficia; reddendi vero tempus prospicere non possum, sperare vix audeo. Πϱοσφώνησιν ad Ducem BritannumGa naar voetnoot1 non est, quod excuses ne Gallis quidem. Non adeo χωϱὶς τὰ Μυσῶν ϰαὶ Φϱύγων ὁϱίσματαGa naar voetnoot2 quam diversae sunt τῶν πολιτευμάτων et literarum rationes. Principes nunc amicos, nunc inimicos facit non gravis causa. Eruditio nullas habet in illis partibus partes, commune est omnibus frui volentibus bonum οὐϰ ἄν γνοίης ποτέϱοισι μετείηGa naar voetnoot3. Latina mea de Veritate Christianae religionis nondum accepi. Videbimus, quae futura sint fastidiosi satis saeculi judicia. Certe adversus impietatem remediis Gallia non parum indiget; ipse nisi expertus vix crederem. Fragmenta exspectabimus, ubi scilicet LamairioGa naar voetnoot4 ita videbitur. Fuit et mihi talis BuonusGa naar voetnoot5 librarius, qui per menses jam multos promittit novam editionem meorum librorum de Belli pacisque jureGa naar voetnoot6 flagitantibus eam ubique emptoribus; sed ille adhuc manet ἐϰδώσων. Nisi tandem fidem implet, aliquem extra Galliam reperiam, cui tradam id opus non paullo locupletius. Tuo filio utilem esse hanc nostram sane gaudeo. Vellem tam prope ab ipso essem, ut si quid obscuri incidit - sunt enim quibus videar σϰοτεινότεϱος praesertim, ubi artium vocabula, ut satis cognita, non explico, sed usurpo - id ipse possem interpretari. Suave mihi esset hunc de meo labore fructum carpere. De PhaenissisGa naar voetnoot7 tu et frater meus videbitis. Ego nostra in quatuor EuangeliaGa naar voetnoot8 elimo atque augeo, sed ubi et quando proditura? Respice nos aliquando, Libertas! Tibi a vitio creatis censoribus spiramenti esse aliquid laetus audio. Exoriare aliquisGa naar voetnoot9, qui illas viperas sibilare dedoceat. Gratulor vicinum tibi GruterumGa naar voetnoot10, cui bene non ob literas tantum volo, sed et quia ipsius testata saepe in me benevolentia id meretur. De Liviano fragmento, quod in | |
Italia prodiit, video eos, qui hic eruditi censentur, a te dissentire et Italis accedere. Quae vos Belgas rationes moveant, ubi commodum erit, intelligere avebo. SalmasiumGa naar voetnoot1 morbus gravis impedivit ab editione Solini quam in dies speramus. RigaltiusGa naar voetnoot2 otiatur nisi quantum ejus forum occupat. NoomsioGa naar voetnoot3 quod nulla in re commodus esse potui, dolet. Volueram vel ob ipsius eruditionem vel ob commendationem tuam, qua nihil est apud me gravius. Vix Lutetiam venerat, cum Aurelianum abiit; scripsit ad me aliquoties; respondi, spero traditas literas; tamen ut dubitem facit, quod hac rediens me non vidit; neque ego id accuso, sed nolim quicquam a me praetermissum putari. Te, uxoremGa naar voetnoot4, liberos, ego, uxor et mei amicissime resalutamus. 16 Octobris 1627. Postquam haec scripseram significat mihi Buonus se mense eo, qui instat, inchoaturum novam editionem librorum de Iure belli ac pacis, quod bene vertat. Tuus qui semper
|
|