Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 160]
| |
Tandem, maxime et amicissime vir, prodit in lucem historia mea de historicis latinisGa naar voetnoot1, cuius exemplar nunc mitto; quod, licet nihil elucubrarim subtili tuo judicio dignum, tamen, quia meum est, placiturum confido. Si ausus fuissem ulterius onerare conjugem tuamGa naar voetnoot2, addidissem codicem alterum ad SalmasiumGa naar voetnoot3. Sed fiet id per LameriumGa naar voetnoot4, qui Gallias cogitat. Simul aliquid ad eum literularum addam. Dicere vix possim, quantopere sim sermone et literis multorum fatigatus, ut tuerer honorem soceriGa naar voetnoot5 adversus ThuanumGa naar voetnoot6. Et diatribam super eo seorsim postularunt. Mihi etsi impense honori Juniano studuerim semper, res tamen ea tanti visa non est. Quare satis fore putavi, si id fieret praefatione altera operis nostri, quae est ad lectorem. Ita autem respondeo, ut salvo soceri honore modestius potuerit nemo. Idem scio judicabis ipse, ubi videris. Movere me non solum magna Thuani merita, sed etiam quod filiumGa naar voetnoot7 eius viderem tantopere a te amari; quem scirem nihil immerito magni facere, praeter me unum. Sane hic erga nobilissimum juvenem amor tuus tanti apud me fuit, ut vel acerbius aliquid tam multorum assiduo impulsu cogitantem, facile posset sufflaminare. Acrius paullo insurrexi adversus ScaligerumGa naar voetnoot8, quia edoctus essem ab eo fonte esse, quod pleraque de Junio Thuanus hausisset. Et fidem faciebant multa. Memor eram, qualia superstes evomuerit adversus Junium, cum totus in fermento jaceret. Et meminisse ipse potes. Adhuc in nostris et aliorum manibus versantur codices Juniani Scaligeri manu oppleti bellis illis elogiis: simia, asinus, cojone, et aliis id genus convitiis, βωμολόγῳ, non Scaligero dignis. Et hocce anno Heinsius noster in lucem edidit epistolas ScaligeriGa naar voetnoot9, in quibus non urbanatim, sed rusticatim Junium tanquam Cumanum asinumGa naar voetnoot10 tangit, homo caetera magnus, sed nimis malignus nec ita animatus, ut se etiam hominem esse cogitaret. Vellem Heinsius periodos eas, in quibus de Junio Scaliger loqueretur, imo totas epistolas omisisset. Nunc asteriscum ponere fuit contentus; interim relinquit, ubi dicatur edidisse notas in Cypriani magistrumGa naar voetnoot11, contulisse Manilium cum MSSis codd. Palatinis, aliaque id genus: quasi multum intersit, utrum dicam Sophronisci filium, an Socratem; Trojani belli scriptorem, an Homerum. Equidem vellem hanc mihi respondendi necessitatem non imposuisset Heinsius. Et tamen ita respondeo, ut qui nesciat hocce anno editas apud nos esse Scaligeri epistolas, nescire etiam possit per eum, cuius me nomini dico parcere velle, intelligi Scaligerum. Nempe tum demum nomino, cum eius de Junio epicedium referoGa naar voetnoot12. Iccirco tandem subjungo aliquid de epistolis | |
praestantis viri, sive dicti sive adhuc innominati vobis. Nempe innominati, ubi calumniae reum ago. At nominati honorifice, ubi eius de Junio elogium commemoro. Summa autem defensionis nostrae eo redit, dicere potuisse Junium de criticis suis, et aliis similis monetae, illud Arellii FusciGa naar voetnoot1: Ne quis me ex his censeat. Dicavi opus meum illustrissimo Buckingamiae DuciGa naar voetnoot2. Nempe ut cancellario Academiae Cantabrigiensis, ad quam honorifice vocatus essem; simul ut testarer affectum meum erga gentem eam, in qua tot mei amantes haberem. Displicebit fortasse nonnullis apud vos laudatio ducis: sed scripta haec a nobis, priusquam fama increbuisset belli Anglicani adversus Gallos. Nec ad similes mei, innocuos Musarum cultores, iudicium pertinet, utrius regni caussa hoc in bello potior sit. Equidem opto, ut genti utrique bene vortat, etsi id fieri quo pacto possit, minime videam. Excusus jam liber tuus de religionis Christianae veritateGa naar voetnoot3. Quem cum lego in coelesti coenaculo cum dis mihi epulari videor. Ut quam correctissime ederetur curavi, ut potui et debui. Sed cum semel Ultrajectum, iterum mihi Hagam excurrendum esset, nec persuadere possem typothetis, ut absente me alia praelo subjicerent, filiis curam committere sum coactus. Ita factum, ut tribus quatuorve pagellis quaedam compareant negligentius edita, ea imprimis, unde errorem spissum ad calcem annotavi. Fragmenta illa, quae in rutis caesis tragicorumGa naar voetnoot4 comparent, speravi propediem posse recudi. Sed nihil hactenus aeque obstitit, quam quod talia a paucis legantur; quippe, si γνώμας paucas exceperis, eiusmodi sunt omnia, ut nihil inde commodi referant alii, quam penitioris literaturae amantes, quos grammaticos vocamus. Sed tamen, quia jam finem suum historia nostra habet, hanc etiam curam suscipere animus est; nec urgere Lamerium desinam, qui moras semper nectit, neque id alia de caussa, quam quia non facile Seneca cum fragmentis inveniat emptorem, ob molem tot criticorum, qui nihil annotarint, quod sit ad vulgi gustum. Quod ad duos tres, ut cum Varrone dicam, Phreneticos Septentrionis filiosGa naar voetnoot5, quibus moris magnas ciere tempestates, si quis non per omnia eorum sequatur opinionem, velut ϰυϱίαν δόξαν: mihi quidem nunc aliquanto pacis amplius, atque opto, ut aeternum eos Aeolus compescat. V. Cl. Janus GruterusGa naar voetnoot6 in Academiam Groningae et Omlandiae vocatus est, ut ibi succedat Ubboni EmmioGa naar voetnoot7. Venturum spero, non tantum quia is vir est, qui, ut de Mario M. Ciceronis Scaevola vester dicebat: Canescet saeclis innumerabilibusGa naar voetnoot8, verum etiam quia affinitate est uxori meae junctissimusGa naar voetnoot9 | |
[pagina 162]
| |
Ga naar voetnoot9 et mei amantissimus. | |
Filius meus Franciscus praeclarum opus tuum de jure belliGa naar voetnoot1 prope ad unguem callet. Et quid ei, quem juris studio destinavi, melius commendassem? Memini enim me apud Tullium legere in primo de Legg.Ga naar voetnoot2 ex intima philosophia disciplinam juris hauriri oportere. Id quidem comprobasse mihi primus videris. Scire desidero, quid post hunc laborem et gnomarum opus geminumGa naar voetnoot3, verum sapientiae thesaurum, publici juris facere cogites. Vale, et a me, uxore, et familia omni salve plurimum. Lugd. Bat. MDCXXVII. X. Kal. Sept. Tuus aeternum
| |
Adres: Amplissimo, et eximio viro, Hugoni Grotio. Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 10 Sept. 1627. Vossius. |
|