Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1087. 1626 juli 1. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Distuli ad te scribere, amicorum optime et doctorum doctissime, ut non sine munusculo aliquo tua debita literis tempora interpellarem. Itaque pro illo quo me semper prosequeris amore patere quaeso, ut Graeci tragoediarum comoediarumque scriptores, quorum dicta evulgamus, tibi pro me gratias agant. De jure belli ac pacis libriGa naar voetnoot5 iterum edentur, utinam tuo auxilio meliores. Aestuo enim in nonnullis quaestionibus, maxime illa de mendacio, et vellem, ut olim solebam, tua ope posse expediri. Interim non cesso et alia urgere. Nam in Iohannis Euangelium commentariumGa naar voetnoot6 absolvi et nunc describendum dedi; ubi tamen et quando edendum tanto ubique odio liberae veritatis? Ne dissertationem quidem de Imperio Summarum Potestatum circa sacraGa naar voetnoot7 edendam censeo, nisi qui apud vos rerum potiuntur ostendant se id jus et rectum juris usum intelligere. A patriae rebus avoco animum: ideoque AnnalesGa naar voetnoot8 meos ne aspicere quidem volo, tantum abest ut eis refingendis, quod ante editionem opus esset, tempus possim impendere. Gratias ago pro opera in LucanoGa naar voetnoot9 nostro praestita et rogo tantundem | |
pro notis in latinas tragaediasGa naar voetnoot1 operae sumas. Phaenissas EuripidisGa naar voetnoot2 ex manuscriptis correxi et latine verti cum praefatione de iis, quae ia tragaedia laudari solent. Id quoque opusculum edi posset, si sint qui expetant. Nam Buonus noster satis occupatus erit tum illo de Iure belli ac pacis opere recudendo, tum renovanda Stobaeanorum editioneGa naar voetnoot3. Tua de historicis Graecis commentatioGa naar voetnoot4 magnum excitavit desiderium similis operis ad LatinosGa naar voetnoot5 pertinentis, in quo quod postremum saeculum omittas laudo consilium. Oomsius hac transiit cum Graviis fratribusGa naar voetnoot6 et nunc Galliam visit. Delectatus sum ejus sermonibus; satis ostendit, in qua officina effectus sit. Videbimus eum magis etiam, ubi redierit. Resalutant te amici, etiam uxor mea te ac tuamGa naar voetnoot7. Lutetiae, kal. Iuliis 1626. Tuus tuo maximo merito,
|
|