Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1086. 1626 juli 1. Aan A. SchottusGa naar voetnoot8.Non tam munus tibi mitto quam tuum tibi reddo, vir doctissime atque | |
optime semper de literis merite. Nam et te indice codices illos, qui apud RoverianosGa naar voetnoot1 delitescebant, accepi et usus sum tuis quoque emendationibus. Non tamen omnia ibi congesta in hac editione posui, sed ea tantum, quae verti commode poterant. Supplebit quod deest qui volet, quamobrem significavi, ubi reperiri possent libri, qui caetera continent. Etiam Latinas tragoediarum versiones et lyrica fragmenta accepi, sed librarium, qui edere velit, non reperio. Ventitat saepe ad nos HolsteniusGa naar voetnoot2, quo nuntiante laetus intelligo perpetuam tui apud nosGa naar voetnoot3 memoriam. Ego certe officia in me tua neque animo revolvere neque celebrare desino. Pro quibus quid tibi optem melius quam firmam in ista aetate valetudinem et ut patriam bellis liberatam videre tibi liceat? Id boni si contingat, non committam, quin tuo conspectu explear. Vale senex optime. Kal. Iuliis MDCXXVI. Lutetiae. T.R. addictissimus
| |
Adres: Reverendo eruditissimoque viro D. Andraeae Schotto, presbytero. Antwerpiam. Cum libro. |
|