Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1317. 1628 september 28. Van M. BerneggerGa naar voetnoot4.Hugoni Grotio, viro summo, Matthias Berneggerus S.P.D. Vide, quos mihi spiritus fecerit unius humanitas epistolae tuae. Nam qui satis habere debebam, quod in tua tanti viri gratia et benevolentia locum aliquem inveni, nunc etiam aliis eandem audeo conciliare. Qui has reddet, Christianus TaubmannusGa naar voetnoot5 est, Friderici illius, poetae et philologi clarissimiGa naar voetnoot6, filius haudquaquam degener, in academia Basiliensi iurisconsulti titulo nuper ornatus. Is tui cumprimis, aliorum deinde clarorum in literis virorum appellandorum causa Lutetiam abit, plusculos dies ibi commoraturus. Oro reverenter, ut quod ultro pro insignita tua humanitate facturus esses, mei quoque gratia, tui nominis observantissimum hominem ad alloquium admittas, curesque sentiat commen- | |
dationem meam sibi non omnino nihil profuisse. Licet autem, ut eodem illo internuncio, - nam constituit ad nos brevi redire - significes, quid de InscriptionibusGa naar voetnoot1, quid item de Notis in Eliberense conciliumGa naar voetnoot2 statueritis; an etiam SchickardoGa naar voetnoot3, Tubing. academiae doctori hebraico, spes fieri possit obtinendi libros a D. Gabriele SionitaGa naar voetnoot4 petitos iis literis, quas cum Lansianis, sub Augusti proximi finem ad te misiGa naar voetnoot5; denique an aliquid sit, quod mihi imperare velis. Beaveris me si qualemcumque rationem ostenderis animum illum meum ob publica merita tibi devotissimum aliquo officii genere demonstrandi. Vale. 28 Septemb. 1628. |