Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1318. 1628 september 30. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Per SanteniumGa naar voetnoot7 tuas, mi frater, accepi et gratias habeo pro hydra lignigena; etiam pro Pedonis libroGa naar voetnoot8, cui non est ut TilenusGa naar voetnoot9 respondeat, nisi forte aliquid ad dedicatoriam. MairiumGa naar voetnoot10 exspectabimus et cum eo quae sciri opus. De MylioGa naar voetnoot11 nescio, quid exspectare debeam tam diu dilatus. De tua quoque re incertus sum conjecturae, sed ut tempora nobis iniqua sunt, propendeo in partem deteriorem, praesertim tanto adhuc ministrorum regno. Utinam fallar. Si quid ad Bergam ad Zomam fit aliud, etiam de eo doceri expeto. De Rupella quid dicam, cum non ego tantum et populus, sed ipsa regina materGa naar voetnoot12 in menses imo prope in dies deditionem exspectaverit. Dicitur tamen nunc fames urgere adeo, ut non pauci poena capitis imposita, siquis exeat, eam sustinere malint quam ad famem reverti. Mater RohaniorumGa naar voetnoot13, quae in urbe est, liberis sollicita clementiam regis respicere respuit. Cras in urbe obsessa Coena et preces extraordinariae. Perendie colloquia renovantur, bonane fide, an ut tempus trahatur in spem auxilii, quod exspectant, res docebit. Lugduni plebs concitata fuit in protestantes falso rumore, quasi ab ipsis sparsa esset pestilentia nec res abiit sine innocentium caede, quae partim seditione, partim festinatis et prope extortis judiciis peracta est. Si Rupella paciscitur, promisit cardinalisGa naar voetnoot14 primam fore curam patriae VirgiliiGa naar voetnoot15, quod sane ego velim vel ob tam egregii civis memo- | |
riam. MileteriusGa naar voetnoot1 adhuc Tolosae captivus pro magno beneficio expetit, ut in Bastiliam reducatur; nam ibi regio sumtu vivitur, Tolosae suo. Vale, mi frater, cum optimis parentibus, tuaGa naar voetnoot2, tuis, nostris. Nos omnes valemus. Prid. cal. Octobris XVIcXXVIII. Ad tuas, quas X Septembris dederas, responsum te accepisse arbitror. Tuus tibi obligatissimus frater
|
|