Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1241. 1628 maart 12. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Hac, mi frater, epistola uteris ut voles. Supprimes aut vulgabis ut tibi amicisque videbitur. Venetus princepsGa naar voetnoot5 - ut ad tuas, quas 27 Februarii dedisti respondeam - a multis creditur se principatu abdicaturus, cum tantam videat omnium conspirationem contra auctoritatem suam. Poterit ei honestus receptus esse monachismus et satis conveniens finis homini, cui cum pontifice Romano melius quam cum civibus suis convenit. De Grolla et Rheni novo divertigioGa naar voetnoot6 etiamnum tibi commendo. De Galliae rebus aequissima sunt tua vota, ut rex ubique rex sit, religio autem religio id est libera. Non dubito futuros ex Flaminico grege qui regi auctores sint futuri, ut instet successibus et oppressa secta rebellatrice imperium firmet. Sed nec deerunt prudentiores, qui saevitiam dissuadebunt in populares, qui jam longa diuturnitate cum cetera parte corporis coaluerunt, praesertim cum eam potentiam non agnoscant, quae etiam regibus formidolosa est et vel hanc ob causam nonnullis temporibus usui esse possunt neque tutum sit ad desperationem cogere eos, quibus Britannus manum praebet, etiam Hispanus porrigit. MileteriusGa naar voetnoot7 jam ad quaestionem triduanam, id est ad longam mortem, a Tolosatibus erat damnatus, sed in tempore venerunt a rege literae inhibitoriae, quas consanguinei, affines, amici impertraverant. Itaque jam uxori aditus ad eum datus est. | |
De liteGa naar voetnoot1 etiamnum urgendam censeo et ad affinemGa naar voetnoot2 scribam. De PhaenissisGa naar voetnoot3 fac sciam, quid sit animi MairioGa naar voetnoot4 et de MantuanoGa naar voetnoot5 negotio siquid potes. Ego annum exspectationi non indulsi, sed praestiturum me dixi moram illius anni, quem uxor promiserat. Is autem vere proximo finit, quod tempus me promissi omnis liberabit. Interim si affini ea, quae discit, aperire veretur, rogo saltem, quid alii bene nobis volentes sentiant et quas offerant sentiendi causas mihi liberaliter explices. Nova non multa neque ad ipsum neque ad te quae scribam habeo, cum diu res Gallica in uno quasi loco haereat. Videbimus, quid datura sit tempestas aequinoctialis et quae imminere dicitur Britannica classis. Interim cardinalem Riceliacum bene sperare de negotio vel hoc docet, quod in obsidio perstat. Controversia cum imperio de Viriduno neque composita est neque adhuc in vim prorumpit; ita ut hac quoque de re nihil possim affirmare certi. De die redituum rogo in Zelandiam scribas. Legati nostratiumGa naar voetnoot6 hic sunt et a rege auditi, moestiores interim, quod sub ipsorum adventum omnes naves nostrorum a Garumna, Rhodano et Ligeri venientes captae sunt in usum regis, qui se pretium redditurum pollicetur. Sed id quando erit? Interim praeda sumus hostium et amicorum. Puto scripsisse me antehacGa naar voetnoot7 neque a Narsio neque a quoquam Suedorum aut in Suedia habitantium quicquam me unquam accepisse literarum. Interim non desii, quoties occasio tulit, regni illius virtutibus omnis generis excellentissimi utilitatibus, quoad vires meae tulerunt, inservire, quod et porro faciam. Ipsius Narsii erit resciscere per quos curatae sint literae, ubi haeserint. ArseniusGa naar voetnoot8 aut aegrotat aut aegrotum simulat, ne minoribus negotiis semet defatiget. 12 Martii 1628. Rogor ab amicissimo PeiresioGa naar voetnoot9, ut insectum illud multiceps, de quo scripseras, aut conditum ad nos mittas aut ejus expressam imaginem, quae et magnitudinem et colores repraesentet. Quod impenderis in rationes meas imputa. Tuus totus
|