Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1319. 1628 oktober 2. Van M. BerneggerGa naar voetnoot3.Vir maxime, Nudius tertius Lutetiam cum meis ad te commendatitiis abiit Christianus Taubmannus, Friderici F.Ga naar voetnoot4. Hunc die crastino subsequetur nobilissimum par equitum Silesiorum Adamus a SchliewitzGa naar voetnoot5 et Iohannes a SweinichenGa naar voetnoot6 eorundemque rector, vir optimus simul atque doctissimus Iohannes FreudenbergGa naar voetnoot7 et ipse Silesius, quae natio fugientes Germania musas prope sola qualitercunque moratur. Isti quidem certe nostra in Academia iam a biennio suo magno merito principes iuventutis audierunt. Quo minus vereor eos tibi sic et petentes et merentes quam diligentissime commendare: verum non nisi hactenus, ut ad alloquium eos, quod citra incommodum citraque studiorum tuorum, hoc est boni publici moram fiat, interdum admittas, efficiasque possint aliquando et suis iactare, et per omnem vitam iucunde recordari vidisse se Grotium illum, cuius appellandi causa, qui longum iter susceperit, non minus quam Gaditanus ille Livii salutatorGa naar voetnoot8, operae pretium fecerit. Indagavi nuper emptoris bibliothecae Gruterianae nomen. Is est Bergens, civis et mercator Francofurtanus. Unciatos mille, quos nos imperiales thaleros appellamus, pro ea repraesentavit: et quicquid fuit manuscriptorum Suffridio Sixtino AmsterodamensiGa naar voetnoot9 (nunquid tibi noto?) vendidit, in quibus haud dubie supplementum etiam est Inscriptionum antiquarumGa naar voetnoot10. De eo hominem appellare constitui. Si quid impetravero, faxo primo quovis tempore scias. Vale. Scribebam Argentorati 2 Oct. 1628. | |
Adres: Hugoni Grotio Lutetiam. |
|