Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1293. 1628 augustus 1. Van T. LansiusGa naar voetnoot1.Unus supereras, cl. Groti, ex summatibus literarum, cui probari laudis avarus optabam. Et profecto me voti compotem reddidisti abunde suavissima tua epistola, quam accepi Aprili mense; qua ita testatus es amorem mei, ut etiam iudicium adfectio non parum fregisse videatur. Hactenus vero responsum distuli invitus; cum subinde tentarer invaletudine et saepius excluderer commoditate mittendi. Quamobrem te maiorem in modum rogo, ne longius silentium in culpam trahas. Gratias autem ago ingentes pro illa tua summa benevolentia, qua adgnatum meum StephanumGa naar voetnoot2, hominem suis meritis non valde aestimandum, complexus es: obligor tibi isto singulari favoris nexu et faciam vicissim tua caussa, quicquid officiorum amico imposueris. Apologeticum tuumGa naar voetnoot3 typographo apud nos academico Philiberto BrunioGa naar voetnoot4 commendavi ex merito diligentissime; atque ille singulari desiderio ad novam tam praeclari operis exscriptionem ferebatur; imo iam promiserat mihi, fore, ut proximis nundinis Francofurtensibus illud prostaret venale. Sed ecce, dum caesareanum militem in Wurtembergiam introduci videt, dum minaces rumores hinc inde spargi audit adeoque commercia iam sufflaminari nec parum labefactari experitur magno suo malo; ille fidem hac rerum facie liberare se posse negat. Et sane pertinacius hominem alioquin promptum urgere non ausim. Dabo tamen operam, ut, ubi tranquillior aura spiraverit, ille promissum exolvat. Quas hic addo binas, alteras ad Dn. Gabr. SionitamGa naar voetnoot5 ab amicissimo meo SchikardoGa naar voetnoot6 orientalium linguarum professore, alteras ad Dn. Olnhusium comitis Castellae praefectumGa naar voetnoot7 - inter nobiles Germanos in S. Germani suburbio inveniendum -, quaeso, mi domine Groti, per famulum tuum suis locis reddi cura: simulque duos eruditos Germanos, Paulum Helmes RigensemGa naar voetnoot8 et Georgium | |
von Holte HamburgensemGa naar voetnoot1, qui propterea maxime Lutetiam venient, ut in ea Belgii gloriam Grotium venerentur, humaniter admitte et alloquio dignare. Vale, cl. Groti, et me amare persevera. Kal. Augusti An. Chr. 1628. Tuae claritati addictissimus
| |
Adres: Clarissimo et excellentissimo viro Dn. Hugoni Grotio Lutetiam Paris. |
|