Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1210. 1628 januari 1. Aan Joachim CamerariusGa naar voetnoot7.Quanti hic fias, eruditissime Camerari, et tuo et majorum tuorum merito, nolo mihi credas: satis, ut arbitror, ostendent hae literae viri amplissimi Nicolai | |
PeiresiiGa naar voetnoot1, viri in tantum digni a literatis amari, quantum ipse literas ac literatos veneratur atque aestimat, quae quidem literae ferme eodem tempore ad manus meas pervenerunt, quo tuas accepi, meo certe bono, ut haberem aliquid remittendum ad te tua epistola dignum, quod a me sperare vix poteram. Illud vel pro testimonio si opus sit affirmare insuper possim Hieronymum BignonumGa naar voetnoot2, virum maximarum virtutum, tuas quanti debet facere, is est maximi, RigaltiumGa naar voetnoot3 vero et Puteanos fratresGa naar voetnoot4 et GothofredumGa naar voetnoot5 tuae consuetudinis desiderium saepe profiteri. Quos inter si me ponam, injuriam faciam aut mihi aut tibi, quasi parum notus sit tibi meus in te atque omne Camerarium nomen propensus animus. Invidentis vero sit ingenii id, quod nos maxime optaremus alioqui, consequi nunc velle cum incommodo et tuo et viri amplissimi parentis tuiGa naar voetnoot6, cui ut tu rebus adversioribus fuisti solatio, ita nunc magis in prosperum fluentibus subsidio auxilioque esse debes et reipsa ostendere quaesivisse te, dum ab ipsius conspectu abes, earum rerum copiam, quarum ii maxime egent, quibus alia omnia abunde sunt, reges inquam summique principes, quos inter qui animi magnitudine, rerum civilium ac militarium peritia caeteros antecellit, divino quodam beneficio patri tuo non minus in suo ordine eximio instruendus atque ornandus obtigit. Afflavit nos his diebus aura boni rumoris Moschos principe destitutosGa naar voetnoot7 ipsum sibi tanti imperii caput destinare. Quod si verum est, erit cur vobis ipsique, sed magis Moschorum genti gratulemur; si non est, feret tamen magnus rex fructum famae de ipso digne judicantis. Non possum haec atque alia animo revolvens non magnopere probare institutum tuum, quo ad omnium literarum legumque studia artes mathematicas adjungis, quod non dubito te ita facturum, ut non in abaco haereas, sed in materia labore digna occupes sollers ingenium et ad munitionum machinarumque cognitionem perducas peritiae utilitatem. Vander MyliusGa naar voetnoot8 noster puto jam ad vos venerit, cujus amicitiam si tam gratam habeas, quam tua cura est ipsi, ego me utrique eo nomine obstrictum putabo. SalmasiiGa naar voetnoot9 Solinus circa finem, sed diu, laborat. Tanta est illi opulentia eruditionis, ut lassari nequeat bene merendo de lectoribus. Ad Eliberinos canonas commentariumGa naar voetnoot10 paulo minus quam paratum habet. Non cessabimus amici ipsum impellere, ubi de Solino nobis satisfecerit. Haec sunt, quae nuntiare ego possim et quae nuntiare equidem malim quam quae geruntur publice: libellosGa naar voetnoot11 scilicet in Anglos, quibus gratia potius habenda | |
erat, quod tam facile cesserint; MontacutiumGa naar voetnoot1 in carcere adversus imminentem inquisitionem jura legationis implorantem; Neptuno ad Rupellam injectos compedes spe magna claudendi exitus aditusque per transversos aggeres, quorum medio mergendae naves cum lapidum pondere, fistucis adigendae trabes, catenae etiam parantur satis ad hunc diem indulgentibus operi fluctibus et ventis. Quae omnia ego aequa pace non mutem, cujus animi et te scio esse, Camerari optime. Uxor mea te quam potest benignissime salutat. Ambo tibi quicquid nostrae est potestatis offerimus, non vernilitate Gallica, sed Batava simplicitate. Scribebam ipso die primo anni 1628, quem tibi tuisque omnibus fortunatum exopto. Lutetiae. Tibi addictissimus
|
|