Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1118. 1627 januari 3. Aan Joachim CamerariusGa naar voetnoot4.Multa pariter tibi gratulanda habeo, juvenum clarissime, et quod crudelis diu in nos fortuna benigniorem a Suetia auram afflare coeperit optimo tuo parente ad eam pervecto dignitatem, quae majoris gradus esse poterit, et quod tui ingenii eos video fructus, quos jam olim et majorum tuorum exempla et patris cura et tua diligentia promittebant, et quod ad legum studia eo uteris monstratore, cui ista scientia velut hereditaria est. Aspexi cum voluptate de gravissimo argumento tuas definitiones, quae ita mediam viam tenent, ut nec imperii reverentiam excutiant subditorum animis nec principes sui in Deum ac populos officii immemores sinant corrigentes, quae in utramque partem a non paucis scriptoribus peccata sunt. Quae cuncta si merito grata sunt omnibus virtutem et literas amantibus, mihi certe debent esse gratissima, qui Camerariorum nominis cultor et fui semper et haberi volui. Insiste hoc iter, doctissime juvenis, nec patere sub majorum claritate tuum nomen delitescere. Ego siqua in re studiis tuis commodare possim, faciam nihil libentius: dum id non datur, votis favere non desinam. Resalutant te amici et tui conspectu satiare se expetunt. V.C. Iacobo GotofredoGa naar voetnoot5 velim dicas me inter multos hic vivere virtutum atque eruditionis ipsius cum reverentia aestimatorem. | |
Scribebam 3 Januarii 1627, quem tibi et tui amantibus omnibus opto quam prosperrimum. Tuus tuo merito
|
|