Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1257. 1628 mei 13. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.Putabam iam ferendis adversis occaluisse me, neque novo vulneri in me locum patere, cum intellecto morbo tuo, optime Lingelshemi, totus inhorrui et experimento didici, quantum mihi ad indolentiam restaret. Sed te iam spero omnium bonorum votis, quae nunquam tibi desunt, utinam et meis, restitutum meliori valetudini, cuius spem bonam Venator tuusGa naar voetnoot2 mihi fecit, cui ego plurimum debeo, primum quod tui, id est hominis mei amantissimi, vices obire, deinde quod libellum meum, utinam tam utilem quam honesto proposito scriptum, etiam ab illis popularibus tuis, qui latine nesciunt, intelligi voluit. Gratulor mihi tam faventis iudicii benignitate. Sed nimirum hoc quoque ut multa tibi debeo, qui ubicunque es, ibi amici mihi deesse non possunt. Etiam in publico debito partem meam agnosco, cum GruteriGa naar voetnoot3 memoriam celebrandam sibi sumit, viri, quem et ob summa in literas merita suspexi et ob singularem candorem amavi semper. Ego quanti Gruterum faciam, expressi non tam loquendo, quam causam reddendo, cur taceam. Epigramma huic excusationi dicatum tu quoque pro solita tua bonitate ut excuses, rogo. SyllabiGa naar voetnoot4 exemplaria eiGa naar voetnoot5 dedi, qui colligendi laborem sumpserat, non infructuosum, si principes et episcopi incipiant intelligere, quid sui sit muneris. BerneggeriGa naar voetnoot6 praefatio vere Christiana est et tanti, quanti ipse Syllabus. Ipsi et Venatori, viris tua amicitia dignissimis, cuius ego quoque partem nostrae veteris necessitudinis iure mihi postulo, hanc epistolam tecum volo esse communem. Valete omnes. XIII. Maii 1628. Lutetiae. Tuus tibi addictissimus
| |
Parve, nec in longum spatio defuse, sed idem
Teutonis imperii gloria magna Nicer,
| |
Multa quidem laete quondam spectata requiris,
Et cur indoleas, plurima causa tibi est,
Cur ferias planctu ripas miserabilis unda,
Cur lacrimis mixto flumine moestus eas.
Mi neque tot privata vacat, neque publica flere
Damna, tot in causas ne ferar, una facit:
Cana situ manus et veteris monumenta papyri,
Praemia quae belli maxima Tybris habet.
Sed solamen erat nobis Gruterus abunde
Et pro mille libris optimus ipse liber.
Ille quod ante oculis, fido mox pectore servans,
Innumerum memori mente tenebat opus.
Hunc quoque perdidimus, ne quis iam possit ab orbe
Germano foedam pellere barbariem.
Tene ego, tene meis ausim lugere Camoenis,
Et sperem post te verba latina loqui!
Non faciam, tantos deceant quae sola dolores,
Sunt vasti gemitus et sine voce soni.
| |
Adres: Amplissimo summarumque virtutum viro Georgio Michaeli Lingelshemio. Argentoratum. |
|