Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1045. [± 1626] Van Abrah. van der MijleGa naar voetnoot1.Hug. Grotio. Multo auro mihi fuit gratius ex literis tuis nuperrimis intelligere tum corporis valetudinem, tum animi tui magnitudinem, robur et constantiam in sustinendis illis exilii tui insultibus, quibuscum conflictaris. Quamquam et hoc magnae refocillationi tibi esse et fortunae austeritatem non parum mitigare posse tibi gratulor, quod in eo regno et urbe verseris, ubi infinitus est numerus magnae fortunae et summi ingenii hominum, quorum consuetudine, familiaritate ac in te benevolentia potes uti. Iuvat me valde quoque, quod videam non modo te in illa de concordia nostra sententia magis magisque confirmari, sed et alios esse per Gallias summa eruditione homines quamplurimos, qui eam comprobant: et quidem utriusque communionis. De pontificiis quibusdam et multis politicis id iam olim mihi notum, sed mirum si inter eos quoque sint alicuius nominis reformatae partis ecclesiastici, quorum rigor et coniuratio in verba magistrorum caute fere est rigidior. Utinam daretur mihi apud vos versari, et cum canonicoGa naar voetnoot2 illo tuo et HottomannoGa naar voetnoot3 subinde aliquantulum sermocinari: fortassis invicem ex alterutris ea intelligeremus, quae ad urgendum et promovendum hoc conciliationis negotium facerent. Hottomanni insignis ille pater notus mihi GenevaeGa naar voetnoot4 fuit, eaque me humanitate affecit, ut vocatus ad ultimam meam coenam, quam Geneva discedens habui, | |
una cum BezaGa naar voetnoot1 ei interesse sit non indignatus manumque suam mihi tesseram amicitiae suaeGa naar voetnoot2 reliquerit. Nec dubito quali ille erat iudicio, quin, si considerando et perpendendo mentis suae sagacitatem nostro huic proposito applicuisset, filio hic non assensor, sed praeitor atque author futurus fuisset. Certe valde iudicium meum de summa hac re confirmat, quod perspiciam alios quoque esse tui Hottomannique similes, qui in id mecum conspirant. Est enim virorum perspicacium authoritas et sententia pondus quoddam rationum, nec minoris faciendum quam Pythagoricum αὐτὸς ἔφα: etenim credibile est non temere eos quicquam effari nisi undiquaque ea rationum pensiculatione severa adhibita, quae adhiberi a mente humana potest. Valde avide expecto indicem illum HottomannicumGa naar voetnoot3 videre: tum cumprimis peroptarem intelligere, quis inter omnes illos conficiendae unitatis scriptores praecipua momenta tum argumentorum, tum eius ineundae rationis ac modi collegerit; omnes enim perlegere et taediosum et parum aliquando est utile. Vidi ego aliquot, qui de ista agere aliquid et scribere voluerunt, sed non adeo scopum attingunt, ut, nisi alia via commonstretur, nunquam durante hoc mundo cum fructu hic aliquid sit agendum. Plerique ea conferunt, quibus ostendunt non debere in Christi domo eas rupturas esse: dirum id esse, dolendum et lamentandum multis exaggerant, contra pacem fieri debere monent; sed quod hic factu cumprimis est opus et apprime necessarium, id praetereunt et silent: nempe cur et ob quae pondera rationum eae scissurae et inde prognata infernalia odia, mortales inimicitiae, et animarum corporumque tantae totque vastationes non debeant remanere: non esse eam religionis dissensionem, non eam in vera fide discordiam, quae hoc exigat aut iubeat, sed contra esse penes partes eam in praecipuo cultu et salvifica fide concordiam consensumque ut non diversae, sed eiusdem sint salvificae religionis: esse errorem et desipientiam aliter de se mutuo partes opinari. Haec, inquam, a fundamentis suis et firmis principiis neminem quidem ego novi hactenus, qui solide pertractavit et commonstravit. Quod nisi fiat exquisito modo, ut ita vi rationum animorum pervicacia et durities quasi confringatur et cogantur aequum iniquumque in hac causa cognoscere, frustra erit quicquid monitorum ad concordiam ineundam absumpseris. An ego mea meditatione hanc vim persuasoriam et rationum hoc quoddam imperium repererim constabiliverimque ipsemet nec possim nec ausim de me profiteri: certe omnes nervos, hoc ut assequerer, unice intendi. Omni modo optarem integrum esset, ut scriptum meumGa naar voetnoot4, quale nunc perdolavi, bilanci iudicii tui posset committi; et mitterem quidem, nisi metuerem, ne in manus alienas incideret et ita mihi cum periculo et damno periret. Exscribere autem mihi est nimis taediosum laboriosumque, aliis describendum tradere intutum. Uni atque alteri fidis et intimis amicis legendum | |
tradidi, cum quorum iudicio si tuo conveniret, censeres fortasse id a me praestitum, quod iubeat in negotio isto non diu cessare, sed ad id aggrediundum properare idque ad adducendum ad finem suum advigilare. Si ea commoditate mihi daretur frui, ut tecum, et cum aliis, qui apud vos pacis ecclesiae conficiendae sunt cupidi, consilia mea possem communicare, non dubito, quin brevi eam viam essemus complanaturi, quae commoda et utilis operi huic aggrediundo foret; nec forte aut christianorum principum inter se simultates et bella, nec Romani pontificis malevolentia impedirent, quin, si non uno aut altero anno res ad colophonem possit deduci, saltem ea initia conficerentur, per quae spes et medium praeberentur, quo paulatim possit finis optatus acquiri. Imo vero si talis quispiam summus monarcha, qualis est rex vester, per dextros et prudentes homines persuaderi quiret, ut sub umbra authoritatis ipsius conamen posset huius rei institui, forsitan id minuendis bellis per Europam et tollendis principum dissidiis posset conducere. Tu, vir celebris, de istis propius cogita; et nostri meminisse nosque amare non desine. Atque ita Domino Iesu commendatissimus vale. Dordraci. Facere non possum, quin pro mantissa te certiorem de hoc faciam, protuberascere hic eam in rebus ecclesiasticis metamorphosin, ut nulla in Metamorphosi Ovidiana sit magis mira. Incipitur hic concedi, imo offerri remonstrantium sectatoribus a contraremonstrantibus ipsis ecclesiastis dispensatio non illiberalis, ut licet sententiam de quinque articulis remonstrantium integram retineant, si velint cum ipsis pacem et communionem colere, cum gratiis sint admittendi et recipiendi. Imo in tua urbe Roterodamensi istud paulo ante contigit, ut probus quidam vir, qui tempore synodi ac aliquot annis post culpatus fuit et suspectus nimiae moderationis et in partes remonstrantium propensionis, non solum a magistratu sed et a toto synedrio saepius iteratis ad eum delegationibus valde sit sollicitatus ad ministerium ecclesiae illius suscipiendum. Qui cum rotunde prae se ferret se id non posse facere, nisi a toto synedrio collegialiter sibi promittatur, et quidem subsignato scripto, ecclesiastas secum velle adniti omnemque operam dare, ut remonstrantium membra, etiam permanentes in remonstrantium de V art. sententia, ad ecclesiae communionem invitentur atque admittantur. Quod ut ore ac promissis futurum ab omnibus ecclesiasticis et magistratu ipsi est addictum, ita excepto uno aut altero, qui id renuebant, ex ecclesiastis et presbyteris a duobus ministris et reliquis presbyteris omnibus ac diaconis ut scripto ipsi consignaretur, fuit constipulatum. Sed quia non omnes unanimiter tale scriptum vellent consignari, renuit vocatus ille concionator vocationem suscipere, non sine summa indignatione totius magistratus adversus eos, qui hanc aequissimam, ut ipsi interpretantur, constipulationem scripto fieri detrectant. En, quantum haec scena distat ab illaGa naar voetnoot1 praeterita! Sic iam plerisque, ut videtur, in diversis ecclesiis constituta est anima exceptis hic illic aliquot rigidioribus Crassis GracchisveGa naar voetnoot2. Si haec ante annos octo sententia invaluisset, an opus fuisset synodo? an tanto molimine, tanto propinquarum et longinquarum ecclesiarum motu? tot turbis? tot concussionibus? tanta duritia? Nunquid mitigatio isthaec improbat damnatque omnia, quae probata sunt synodo? Nunquid synodum totam omniaque, quae | |
ante et post eam tanto conatu, tanta cum multorum calamitate gesta sunt, inania facit? Sed utinam tandem, tandem sapiant Phryges!Ga naar voetnoot1 |
|