Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1147. 1627 mei 9aant.. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.Ita postulat amicitia vetus nostra, ut non possim non sollicitus esse de te rebusque tuis. Quare cum iam dudum nihil ex te intellexissem, inquisivi apud amicos, ecquid haberent de te, qui mihi, quod primum est, vivere te et mediocriter valere indicarunt. Deum rogo, ut, quicquid restat in corpusculo tuo infirmitatis, id abstergeat tibique det aetatis reliquum sine gravi offensa decurrere. Nostros de iure belli ac pacis libros Francofurti recusosGa naar voetnoot2 video, satis accurate, quo laetor eo magis, quia BuonusGa naar voetnoot3 noster differt editionem novam, quae multis locis erit auctior. Excerpta nostra e tragoediis et comoediisGa naar voetnoot4, quae prope annus est, cum ad te misi, spero, recte pervenerint. Est hic amicus meusGa naar voetnoot5, qui longi temporis labore syllabum fecit librorum omnium, qui aut a romanensibus aut a protestantibus scripti viam muniunt resarciendae ecclesiarum paci. Res ipsa eiusmodi est, ut optari possit, sperari minime, hoc quidem tanto pontificis regno et in dies, quantum video, gliscente. Nam et Sorbona magis magisque eo inclinatur. Sed tamen, quando ἀποϱήτων πόϱον εὗϱε ϑεόςGa naar voetnoot6 et multa eveniunt, quae nemo opinando praesumsit, laudo sive conatum hunc, sive votum. Erit et hoc utile scire, qui de quaque controversia componenda scripserint, quo rectius intelligatur, quid sit in quaque τὸ ϰϱινόμενον. Atque utinam omnes principes et qui principibus consilio adsunt, bibliothecas suas hoc librorum genere instruerent. Is, quem dixi, index non satis commode in Gallia nunc quidem vulgari potest, sed nec in Batavia nostra rerum potientibus iis, qui nihil probant non in extimo positum. Quare censeo deligendam huic obstetricatui Germaniam. Si putes Argentorati edi posse, mittetur eo exemplum. Si ibi non potest, forte tuo indicio typographum reperiemus Francofurti. Vale, vir optime et amicorum τὸ εἰλιϰϱινές. IXaant.. Maii MDCXXVII. Tuus ut soleo
| |
Adres: D. Lingelshemio Argentoratum. |