Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1206. 1627 december 23. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Scripsi, frater charissime, octo jam sunt dies ad patrem, sed et quae ad te magis etiam quam ad ipsum pertinerent. Hoc ipso die tuas accipio datas 28 Novembris: miror tam sero perlatas et in prioribus literis ea super re meas conjecturas ac consilia exposui. De Britannorum clade et abitu omnia ordine affini Reigersbergio exposueramGa naar voetnoot2 et quia temporis angustiis prohibebar ad te scribere nec satis justa erat causa multiplicandi literas, ipsum rogaram, ut tibi partem faceret. De legatione nostra non immerito vereris, ne sit βϱαδύπους χάϱιςGa naar voetnoot3. Quid in freto Cimbrico futurum sit, discere avebimus. Res magna est et multum momenti in celeritate positum, antequam imperatorGa naar voetnoot4 vires Ansiaticas secum trahat. Ex MairioGa naar voetnoot5 rogo resciscas, an editionemGa naar voetnoot6 suscipere velit et quo tempore, ut deliberem, an tanti sit exspectare. Etiam ut penetres velim illud quicquid quantumque est de InstitutionibusGa naar voetnoot7; si ita se res habet, magnum est flagitium, quicunque id in me admisit. Quid opus factu sit, postea videbimus. De IacchaeoGa naar voetnoot8 intermittendum est. Nam is, cujus agebam negotium, hac spe abjecta alias aggressus est. Libros meosGa naar voetnoot9 et recens recusa exemplariaGa naar voetnoot10 exspectabo. MontacutiusGa naar voetnoot11, qui res Britanni in Lotharingia et Sabaudia egit, nunc est in carcere Bastiliano. XLIV Anglica vexilla in ecclesiae hujus urbis cathedrali pendent additis machinis quatuor. De Rupella varia sunt judicia. Nam alii arctatum aggesta utrinque humo portum porro demersis navibus lapide oppletis et catenis claudi posse sperant, alii ventorum et fluctuum incerta, eruptiones, etiam novam ab Anglis classem metuunt. Urbs intus alimenta in annum habet et hactenus mari praedas agit. Riceliacus vere venturo promittit sibi naves CCL, in quas menstrua L florenorum millia impenduntur. Mitto ad te testimonium de vita MariaeGa naar voetnoot12, cui tu addes de Zelandia mittendum de DidericoGa naar voetnoot13, et simul duas cartulas mea manu signatas, quibus superscribes apocham ad eam, quae nunc in usu est formulam. Parentes et proximos officiose salutamus ego, uxor et liberi. 23 Decembris 1627. |
|