Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1143. 1627 april 10. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot11.Literas tuas, parens optime tum illas 15 tum alteras 21 Martii datas recte percepi. Utraeque perlatae serius quam oportuit diebus quatuor aut quinque cera oblisa. Nimirum non desinunt curiosi homines nostro literarum commercio insidiari, cum tamen nihil sit in illis praeter studium literarum, res domesticas et siquid publici bona vota. Quid ex illo de quo scribitis colloquio futurum sit, tempore magistro docebimur. Editionem HexabibliGa naar voetnoot12 properari opus est aut huc | |
remitti autographum, valde enim urgeor. Si ibi editur, commendanda amicis aliquot correctio typographica. De institutionibus Iuris BataviciGa naar voetnoot1, quod monesGa naar voetnoot2, frater, gratias habeo. Partes descriptas credo; de integro plane credibile mihi non fit, sed puto spargi eam suspicionem ab iis, qui ea ratione facilius me sperant adduci posse, ut meum exemplar ipsis edendum largiar, de quo ampliandum adhuc videtur. Sunt enim multa in moribus posita, de quibus alios fori peritos consultos velim. Longa enim mea a foro absentia me erroribus patentem fecit, itaque optem alienis quoque auxiliis niti. Nos recte valemus. Uxor, sororGa naar voetnoot3, filiaGa naar voetnoot4 iter meditantur. Cardinalis Riceliacus urget negotium de navigatione et commerciis. Exspectatur et puerperium ejus, quae fratri regio nuptaGa naar voetnoot5 reginamGa naar voetnoot6, quam gradu sequitur, uteri faecunditate parat anteire. Vale, parens optime, cum matre et propinquis. 10 Aprilis anni 1627. Tuus tibi obedientissimus filius
|
|