Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1186. 1627 oktober 14. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Postquam interiores has scripseram, mi frater, retento hic MylioGa naar voetnoot3 tuas recepi, quas ad me dedisti 15 Septembris. De Heinsio hoc addam multa ab eo in NonnoGa naar voetnoot4 reprehendi et quidem μάλα ἀποτόμως, quae eximiis exemplis se tuentur. Ridet quod II capite μέτϱα dixerat pro definita quadam mensura. At eo sensu ea vox exstat Iliados H in fineGa naar voetnoot5 et alibi apud Homerum. Deum dici αὔτοφος, αὐτογένεϑλος, αὐτόγενον vult esse diabolicum. Atqui frequentissimum id, apud Patres receptum quoque. Theologi saepissime dicunt Deum esse a se, ἀϰύϱως sane. Sed quid ferme est quod possit de Deo ϰυϱιολεϰτείσϑαι. Statuta illa Geldriae et aliarum regionumGa naar voetnoot6 putabam mihi data a MiropioGa naar voetnoot7 jussu Camerae rationalis. Quae HottomannusGa naar voetnoot8 repetit sunt farragines quaedam libellorum exiguorum, qui typis dati sunt in nostris maxime partibus, lingua Gallica plerique. Puto esse duos aut tres tomos non magnos nec uniusmodi formae. De cura pro CornelioGa naar voetnoot9 gratias tibi ago et rogo pergas. Gallia hic gaudet importatis in castellumGa naar voetnoot10 alimentis, unde spes Anglos | |
aut abituros aut venturos ad conditiones. Sed obstat quod RohaniusGa naar voetnoot1 et aliquot civitates ejus auctoritatem secutae - neque enim omnes - ita se illigarunt Anglis, ut alteri sine alteris pacem facere nequeant. Regi autem omnis pactio, quae Anglum rebus Galliae immiscet, magnis de causis et recenti experimento suspecta est. Vale, mi frater. 14 Octobris 1627. Tuus totus
|
|