Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1185. 1627 oktober 10. Van H. van InthimaGa naar voetnoot20.Vera nobilitate dignissime Celeberr. Doctiss. et oculatissime Domine ICte, Literas tuas mihi redditas in persona tuo domino parenti, simulque fratriGa naar voetnoot21 exhibui, qui gavisi cum magna gratiarum actione easdem receperunt, hac die dominica, per tuas ulterioresGa naar voetnoot22 a dicto fratre instructus, ut remittam illos num- | |
mos, alias enim nisi filius meus sese fuga aut sponsalitiis esset liberaturus, de novo carcere periclitaretur, pro qua paterna avisatione ingentes tibi refero gratias, et singulis diebus laborabo, ut fraterne mutuo datos nummos resolvam, quod nisi facerem, rem turpissimam committerem, imo honesto et probo viro inconvenientem, quare ut isti matronae haec dicas velim et illam instruas, ne tantillum dubitet, sed inpavida credat me honesti muneris observatorem futurum. Filio meo, quaeso, indicabis, ut illa sedulo curet, quae ipsi per binas literas significavi et ut illa excutiat, qui si opus habeat quibusdam nummis, eosdem ad 50 florenos ipsi dabis, quamprimum eosdem tuo fratri, de iisdem instructus remuneraturus. Causa mea contra comitemGa naar voetnoot1 foelicissime primo quoque die terminabitur; frater tuus, vir eximius, in eadem diligentissime laboravit, sic ut salvus ero de remittendis nummis. His, mi excellens vir, Deo commendatus. Cursorie 10 Octob. Ao. 1627. Haghae Comitis. Inclusas literas filio exhibeto. Tuus totus
| |
Adres: Dem Edelfesten, hochgelerten Hughoni die Grote, Con. Ma. in Vranckrich Consionario, meinen guetgunsigen Hern und Friend etc. Dem Hern Grotio. En met andere hand: A Monsieur Grotius. |
|