Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1129. 1627 februari 6. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Antequam, mi frater, tuae, quas cum patre 24 Ianuarii ad me dedisti, huc pervenirent, de Kenoburgii morteGa naar voetnoot9 nuntium acceperam, tristem sane mihi ut debet, hoc praesertim tempore, quo respublica talium consiliis eget, quibus et prudentia et animus suppetit. Nam plerisque deest ex his alterum. Baptismum tui filiiGa naar voetnoot10 libens intelligo Deumque rogo eum ut salutarem faxit. Nos valemus, nisi quod incommodi aliquid ex frigore contraximus. De Miropiana | |
pecuniaGa naar voetnoot1 non dubitamus, quin vestimenta jam habeat CorneliusGa naar voetnoot2. De quadringentis videbimus; nam ego hic adhuc pendeo, non tam peculiari quam communi omnium infortunio. Prodiit in Hispania Valexoleti liber editus anno 1625 de justo Imperio Lusitanorum Asiatico auctore Francisco Seraphino de FreitasGa naar voetnoot3, qui liber ordine respondet meo de Mari liberoGa naar voetnoot4, cujus auctorem ubique incognitum vocat. Credo quod primae editiones mei libri, quae illuc solae pervenerunt, nomen meum non praeferunt. Scriptum est satis diligens, et vir dignus, cui rescribatur. Sunt qui me incitant: ego dico quaerendum ex judicibus nostris aliquem, cui id muneris delegatur. Res papae hic multum procedunt, sub quibus aliqui et Hispanicas putant latere. Interim et nostris datur pecuniolae aliquid et Dani legatusGa naar voetnoot5 spe sustentatur. Ego video Anglum, Danum, Venetos, Gallum seorsim res suas agere et quemque ad pacem aut servandam aut restituendam spectare. Ita tandem in nos cudetur faba. Utinam eae offerantur leges perpetuae aut temporariae pacis, quae nos tolerabili loco relinquant. Nam plane magnas clades praevideo. Rogo has literas ad HortulanumGa naar voetnoot6 tradendas cures, meas et TileniGa naar voetnoot7 pro ipso et pro GrevinchovioGa naar voetnoot8 meas; et parentes nostrosque omnes salutes meo nomine. 6 Februarii 1627. Tuus tibi devinctissimus
|