Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1072. 1626 april 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot14.Puto, mi frater, jam literas a me et quidem binas ni fallor acceperis, quas te scripseras desiderare. Scribo alioqui rarius cum nihil novi occurrit, ne inutili damno vos onerem. Tuae omnes datae 2 et 7 Aprilis recte pervenerunt, etiam una ejusdem mensis sine die. | |
De tumultu AmstelodamensiGa naar voetnoot1 et patris scripta Calendis gratias vobis omnibus habeo pro sollicitudine et pro iis, quae de filiiGa naar voetnoot2 profectu nunciatis. Illud de MusioGa naar voetnoot3, quem exitum sit habiturum, scire aveo multoque magis de tumultu Amstelodamensi, qui si impune abit, vereor ne non modo actum sit de spe remonstrantium, sed et boni multi aliquando in summo sint periculo. Novi ego calvinistarum ingenium: omnia movent potius quam de dominatu decidant. Venio ad ea, quae me privatim tangunt. ἌϱχGa naar voetnoot4 inservire si possim, velim. Sed quomodo me alienis rebus sine mandato ingeram? Sciendum primum esset, qua in re ipsi utilis esse posset nostra opera. De salvo conductu velim scire, quid suadeas et quibus rationibus, ut deinde cogitem, quid agendum sit. Mitto tibi quaternionem E e eGa naar voetnoot5. Hodie hinc et quidem celeribus equis abiit Arsenius, haud dubie omnia moturus. Miror ejus absentiam non majori usui fuisse. Pax cum Hispano durare videtur, cum protestantibus minus fida gravibus jam nunc querelis utrinque. In aula regnat Riceliacus et putatur mutaturus aerarii curatores. Vale, mi frater, et patrem, matrem, uxorem tuamGa naar voetnoot6 et amicos saluta. 28 Aprilis 1626. Tui amantissimus frater
|
|