Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 259]
| |
No 1075.
| |
[pagina 260]
| |
latum esse oportet. Meum certe exemplar iam pridem nactus sum. Ex Italia multi menses sunt, quod literarum nihil aut nunciorum ad me fertur. Ob excerpta codicis Nasoniani a Renato Francisco Slusio missaGa naar voetnoot7) multum te amo. De excerptis ipsis optime profecto iudicas, ex codice minimi pretij ea promanasse. Fuerunt olim in illa ad Diui Jacobi bibliotheca membranae operum Nasonianorum optimae, Metamorphoseon praesertim; vidi ipse Pontica et versavi illic hisce manibus, nec tamen valde vetusta. Nunc bibliothecam illam indignis modis esse compilatam liquido apparet. Egi gratias optimo Slusio, ut vides. id enim viri humanissimi officiosa comitas requirebat, cui tu me porro insinuare perges. Vossianus de Luce CommentariusGa naar voetnoot8) averso Gallorum ac Italorum applausu conscriptus est. Vellem amicus noster ad humaniores literas, quas caepit contemnere, reverteretur tandem. Phaenomena tria iam a me accepisse debes, cui quartum addetur, quamprimum obtineri a pictore poterit. In illoGa naar voetnoot9), quod spectatur publice, Ecclesiae cathedralis, nullos colores observare potui. pulvere obductos credebam, sed negat is, qui inde exemplar tuum descripsit. Mittam amanuensem meum, harum rerum non rudem, ut et ipse diligentius observet, si quid pulvere deterso tuis usibus profuturum inde possit crui. Nobilissimo Zelemio fratri tuoGa naar voetnoot10) me commendes rogo de meliore nota. Vale Vir Eximie, meque virtutum tuarum unice studiosum amare, quod facis imposterum perge. Scribebam Holmiae Suecorum. Anno cIƆ iƆ a.d. xiii. Novembris.
Imagines et delineationes phaenomenon, quae hic terrarum spectata sunt, an suppeditari a me possint omnes haud scio: descriptiones historicas praestare, ut opinor, potero, si eas e re tua fore intellexero. Iterum Vale. |
|