Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 392]
| |
No 922.
| |
[pagina 393]
| |
mus Capellanus de pertinaci silentio meo graviter conqueratur, facile colligo, literas perperam curatas esse. Herois igitur Beuningij operam bis iam in hoc officio imploravi, per quem tutius fore curandas epistolas, quam Thuanea opera curatae sunt, mihi promitto. Fratrem tuum Ludovicum in oculis fero. ita enim et virtutes eius merentur egregiae, et singularis quo me complectitur affectus. Rogaveram illum in Hispanias discessurum, ut in Escuriaca Regis bibliotheca membranas veteres Nasonis pervestigaret, si quae fortassis inter illas praestantis notae apparerent. Non quod damnatum illum vellem molestiae pervolvendorum codicum, quem scirem longe utilius in alijs occupari solere, sed ut ex amicis meis alios male feriatos ad hoc officium mihi praestandum impellerem, si peregrinationis studio in illos terrarum tractus forsan excurrerent invitati. Caeterum membranae illae, quas optimus Ludovicus te teste praedicat pervetustas esse, quamnam Nasonianorum operum complectantur partem, ni molestum est, verbo vel unico me doce. Extat Lutetiae in bibliotheca Regis Christianissimi Ars AmatoriaGa naar voetnoot2), Julij Firmici AstronomicisGa naar voetnoot3) annexa, quo nullum vetustius Ovidij exemplar alibi in manus meas incidit. Exstat ibidem ex legato Puteanorum fratrumGa naar voetnoot4) Epistolarum et Amorum exemplar non multo recentius, notae itidem praestantissimae. Hos codices si sibi exhibendos a custode bibliothecae curabit, facile poterit arbitrari, an membranae Hispanicae horum vetustatem aut superent aut aequent. Frustra Vossius Walliusque causantur nihil esse quod scribant, cum hoc ipsum possint perscribere. De Wallio tamen non queror, quem a scriptione quod scirem alienum, hactenus compellare per literas non sustinui. Vossius iam bis terve super rebus varijs a me consultus quod tacet, aliquem querelae locum videtur dedisse. Nimis profecto splendide patitur sibi imponi ab ista LuceGa naar voetnoot5), quam tenebris involvi satius esset, quando tibi eam, perspicacissimo horum studiorum censori ac arbitro aequissimo, minus probari exploratum iam habet. Si aut tu, aut alius quicunque mathematices exactâ cognitione instructus hominem errorum convincatis, et ab hisce devijs ambagibus in semitam Geographiae veterisGa naar voetnoot6) reducatis, quam feliciter trivit, optime profecto de re literariâ mereamini. Ego secundam Claudiani editionemGa naar voetnoot7) nunc paro. Salveant plurimum cum | |
[pagina 394]
| |
amici omnes, tum Illustrissimus FriquetusGa naar voetnoot8); si apud vos etiamnum moratur. Id si certo scirem, iam pridem illum literis meis convenissem. Vale, vir Eximie, magnum patriae nostrae decus. Dabam Holmiae Suecorum. Anno ciɔiɔclxi, a.d. xxvi Novembris.
De Jano Vlitio totus iam fere annus est, quod nihil audio. Si ad suos ex Britannia redijt, cum occurret tibi, meis quaeso verbis salveat. In Munickhovio aegrotante cum parum mihi praesidij esset, ac discipulus eius, cui phaenomeni describendi partes demandarat, negaret ut, quod postulabam, a se inveniri posse, adij ipse ecclesiam, et tandem, quod desideram, non tamen sine labore multo, offendi. Non tamen a Cartesio phaenomenon istud observatum est, sed anno huius saeculi tricesimo septo, hoc est totis tredecim annis antequam huc veniret Cartesius, a nescio quo observatum. Proxime id te sperare iubeo. Has inerim ad Capellanum et Gronovium cures rogo. |
|