Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 907.
| |
[pagina 364]
| |
lationem emendatam se daturumGa naar voetnoot3) spondet. Nunc vero librum de LuceGa naar voetnoot4) sub praelo habere dicitur, quod me clam molitur, quia nouit miras monstrosasque in hoc argumento opiniones suas neutiquam mihi probari. Pater meus ante paucos dies in Galliam profectus estGa naar voetnoot5), Arausionensis arcis restitutionemGa naar voetnoot6) Principis nomine a Rege petiturus. Comitem habet fratrem Ludoicum qui non multo ante ex Hispania redierat. Rogas quid ibi rerum gesserit; atque ego pro illo tibi respondeo, in ea quidem re quam illi commendaveras aliquid egisse, sed minus quam optaverat. Varias lectiones aliquot ex optimo Ovidij manuscripto ac pervetusto descripsit, in quo frequenter easdem quoque emendationes quae a te proditae sunt se reperisse dicebat. In ijs quas collegit nullae sunt admodum magni momenti; sed nec multas colligere licuit, quod res non ferebat ut diutius in Bibliotheca regia moraretur. Caeterum incredibilem inscitiam socordiamque tum monachorum illorum qui in celeberrimo Escurialiensi Coenobio degunt, tantaque librorum optimorum copia potiuntur, tum omnium in universum Hispanorum, satis praedicare non poterat; quippe qui non tantum literas scientiasve non curent, sed nec quid in reliquo literarum orbe rerum geratur aut norint aut nosse laborent. Equidem longe alios viros Lutetiae et Londini reperi. nihil illis doctius, humanius, politius. Sed prolixus nimis sim si narrem quomodo inter eos tempus transegerim, quamque comiter ab omnibus fuerim exceptus, scias tantum inter eos quos novisti, Monmorio Capellano Menagioque nihil non me debere. Cum inter caeteros Clarissimum CanutumGa naar voetnoot7) adijssem, ac de Cartesio studijsque Physicis nobis sermo incidisset, retulit mihi, extare Holmiae, in templo arci regiae proximo, picturam phaenomeni istic observati, in quo parelia plura et irides cernantur; locum etiam expressius designabat, in parte templi quam Chorum vocant, ad laevam. Ejus picturae exemplum non coloribus descriptum sed calamo quamlibet ruditer delineatum, si mihi procurare velles, faceres rem longe gratissimam, caussas enim hujusmodi phaenomenôn explicandas suscepi, ac proinde omnia undique conquiro. Quinam in prototypo colores habeantur verbis exprimere possis. Sed haec ubi a gravioribus negotijs tuis otium dabitur, atque ita ut aliquid mihi vicissim imperes. Vale.
Hagae Comitis 13 Octobris 1661. |
|