Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 217.
| |
[pagina 322]
| |
adhuc rerum imagines oculo offerantur, sed sciendum eo quoque minus lucidas effici. Causas mirabilis augmenti quod a vitris sic inter se adaptatis producitur explicare tibi cuperem, si per epistolam fieri posset. Caeterum de his integrum volumen, quo praeterea telescopiorum omnis generis demonstratio continetur, propediem edere spero tibique impertiri. Nunc ea mitto quae antehac evulgavimus exigua quidem mole sed ejus generis quae cito non conscribuntur imo ne leguntur quidem. Expectabo invicem quae ad longitudinum scientiam pertinent manuscriptaGa naar voetnoot2), et si quae alia Galilaei posthuma possides; restiturus cum tibi visum fuerit. Calthovio ingeniosissimo quod destinavi telescopium propterea non mitto, quod ipsum per hosce dies ad nos excursurum esse spem fecisti, commodius enim praesentem de usu instrumenti ejus quam per literas edocere possem. Veruntamen si necdum brevi adfuturum intellexero mittam illud confestius ut gravi debito tandem exsolvar. Credo eum, ubi duodecimpedalem tubum oculo admoverit atque ad lunam uti[?] astra direxerit, non ingratam operam nobis commodasse dicturum, facileque adduci posse ut tertiam paret laminam qua vicenum pedum longitudine perspicilla expoliamur. sic petitur coelum non ut ferat Ossan Olympus. Vale Vir Humanissime studijsque nostris et conatibus fave. Ga naar voetnoot3) |
|