Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 966.
| |
[pagina 32]
| |
missamGa naar voetnoot5), qua mittebam epigrammatia nativitati Delphini GalliciGa naar voetnoot6) a me dedicata; recte tamen curatam fuisse auguror. Nuper epistolas nonnullas ad alios amicos exaratas tibi curandas commisi, quod literas ad rem publicam non pertinentes negligentius a Bisdommero haberi sim expertus. quare ad te confugiendum mihi fuit: quod et ipsum iterata denuo molestia nunc fit: sed tuis vicissim commodis me invigilaturum promitto. Vale. Exarabam Holmiae Suecorum. Anno cIƆiƆclxii. a.d. iv Februarii Gregoriani.
Nobilissimo fratri tuo salutem plurimam meis a te verbis dici cupio. Indignatus sum tersissimae eius elegiaeGa naar voetnoot7), quam Nasoni meo dedit, naevos nonnullos operarum typographicarum supinitate irrepsisse. |
|