Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 163]
| |
No 1028.
| |
[pagina 164]
| |
ut video, ei praebent objectiones aliquot à Domino de Wit Pensionario nostro in chartam conjectae, nec prosecto video quomodo se expediturus sit. Ante paucos dies Amstelodamum proficiscenti dedi in mandatis ut apud Elsevirium inquireret de Apollonij ConicisGa naar voetnoot5) quorum exemplaria a Serenissimo Principe Leopoldo nobis donata scribis, an autem salva pervenerint necdum scio. Magno equidem videndi ejus operis desiderio teneor at majore etiamnum ut in lucem prodeat volumen observationum naturaliumGa naar voetnoot6) quod ab eodem Serenissimo Principe promitti è tuis primum literisGa naar voetnoot7) didici. De Amplissimi Beuningij reditu ipse scio te certiorem reddidit. mihi semel tantum adhuc cum illo colloqui contigit, ac paulo post Amstelodamum discessit. Dignum admiratione ac laude in hoc viro quod maximis in republica obitis muneribus negotijsque nihilo inflatior inde revertitur, sed ut ante comis, facilis hilarisque ac plane idem semper apparet. Quemnam exitum habiturum sit negotium parenti meo commissum adhuc non liquet, nisi quod deteriora fere auguramur postquam contendere Rex caepit ut Praefectum Arausionensem qui Romanae sidei addictus sit Princeps constituat; quandiu enim hoc sui esse arbitrij volet, perinde est ac si restiouere ablatam possessionem abnuatGa naar voetnoot8). De sorore carissima recentem luctumGa naar voetnoot9) intempestiva interpellatione renovare metuo quem profecto gravissimum contigisse satis existimare potui quod et unica et absens interijt. Faxit Deus ut quam diutissimè illi superstes vivas, salvusque nobis aliquando ab exilio isto revertare. Vale. Ad WalliumGa naar voetnoot10) literas tuas deferri curavi, caeterum neque illum nec Clarissimum FriquetiumGa naar voetnoot11) jam diu non vidi. Zelemius fraterGa naar voetnoot12) te salvere jubet plurimum.
Dabam 26 Junii 1662. |
|