Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 231]
| |
No 522.
| |
[pagina 232]
| |
Sive Pelignis veteres amores
Ille decantat numeris, vel aureo
Carmen Heroum meditatur idem
Pangere plectro.
Seu per Actaeas rate vectus oras
Alter interni relegat profundi
Littus, aut vasti sinuosa mundi
Compita lustret.
Seu vetustatis (nihil inde tutum est)
Ambo iacturam reparare certant
Vixque luctantes tineis et annis
Reddere luci
Pristinae autores melioris aevi
Quosque miratae veteres Athenae,
Quos et Augusto dominante felix
Roma probavit.
Hos amem circum pluteos vagari
Melle stillantes SophiesGa naar voetnoot2) favisque,
Quo nec Hyblaei peperere quidquam
Dulcius alvei.
Mentibus doctis datur hic perenni
Fonte promanansGa naar voetnoot3) liquidumque nectar
Conscia si quae satagunt lucerna
DucereGa naar voetnoot4) noctes.
Quas tibi at grates meritasque laudes,
Entheum par o Juvenum, referre
Possem inops, vasto temeraria urgens
Carbasa ponto?
Plus tamen caepti superest laboris,
Atque amicorum bona pars, negare
Queis nefas sit me, vocor huc et illuc
Ordine nullo.
| |
[pagina 233]
| |
Namque quem primum aut memorem deinde
Haereo incertus, dubiusque nunc hoc
Calle, nunc illo feror, aestuosi
Vorticis instar.
Dumque te ante omnes, venerande Catsi,
Belgicae princeps citharae paterque
In suburbano cupio recessu
Visere, longe
Vulgus arcentem tetricasque curas,
Ad tuos colles iter inchoantem,
Grotius magni patris occupat non
Degener haeres:
Obvias quondam veluti carinas
Cantibus fertur remorata Siren,
Neve facundo nihilGa naar voetnoot5) ore polles
Inclyte Groti;
Sive te verbis deceat solutis,
Grande mandatum Domini potentis,
Promere Augustis patribus, metrove
Claudere versus.
Te nec ingrato pede praeteribo,
Celse, gentili licet eminentem
Purpura, nec consilio minorem
(Per freta dum nos
Undique infestat malefida Erinnys)
Patriae duris superesse rebus,
Non enim prisci tenuem sodalis
Spernis avenam.
Me quoque Hugenii, varias per artes
Ducta sub magno genitore triga,
Mille delectant noviter repertis,
Mille tabellis;
Sive Parnassi juga siderumve
Mens sit arcanas peragrare metas,
Sive librato trutinare vitae
Momina plumbo.
| |
[pagina 234]
| |
Hic novas terras novus Archimedes
Lucido pandit Triviae sub orbe,
Moxque Saturni comites Jovisque
Indice vitro,
Lynceis huc usqueGa naar voetnoot6) oculis latentes,
Monstrat, et quidquid procul hinc videtur,
Quidquid et visum fugit, intuenti
Cominus offert.
Te nec invitus memorabo, quamvis,
KinscotiiGa naar voetnoot7) manes, geniumque tandem
Lentus ut places, iterum monende
Delfice WalliGa naar voetnoot8).
Cognitum quid si et iuveni Lycaeum
Qua freto Rheni prohibentur ora,
Marte et invictos libeat, fameque
Visere muros?
Nunc enim hic tandem precibus, GronoviGa naar voetnoot9)
Redditus nostris, tibi destinatum
Pulpitum ascendis; nimium superbus
Hospite tanto
Quem tribus lustris Batavae Minervae
Isala invidit, queriturque tali
Cive privari, patriique magna
Parte senatus.
Te quoque haud ullis, ibi, post habende,
Serius quamvis mihi note, BorniGa naar voetnoot10),
Gestio amplecti, docilemque nexu
Stringere Janum.
Neve tu certe minus, ut modestus
Inter hos quocunque loco reponi
| |
[pagina 235]
| |
Respuas, virtute tua ipse fidens
Cedere nulli.
O Amicorum Sacra candidorum
Turba! quos penna solui negante
Vindicat certis Polyhymnia astris,
Famaque claros
Inter Heroas sua collocavit!
Vos me in Hagani nemorosa luci
Saepius Braeda rapite evocatum
Tectaque subter
Frondea errantes sociis libellis
Non sine argutis salibus iocisque
Ipse quos laudet Cato, feriatum
Ducite amici.
|
|