Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 523.
| |
[pagina 236]
| |
concesseruntGa naar voetnoot4) uti solus horologia ejusmodi divendere ac fabricare possit. Litigium hoc ad me quoque spectare semper credidi, cum de meo invento agatur quod homo pessimus malis artibus in se transferre conatur. Itaque Costero nostro (hoc artisici Hagiensi nomen est) semper in judicio adfui, et quantum in me fuit auxilium tuli. Tandem nunc obtinuimus, ut dies constitueretur, qua praesentibus commissariis è Curia Hollandiae, horologia ipsa, cum nostra tum Roterodamensis illius fuci, coram inspectanda exhiberentur, utque simul virorum matheseos peritorum et horologiopaeorum super utrisque operibus sententiae intelligerentur, nimirum utrum idem fundamentum utriusque inventi esset, nec ne. Ego quum non nisi unum Geometram assumere concessum esset, haud dubie Schotenium nominavi, quum neminem neque peritiorem nossem neque cujus autoritati potius standum esset. Ergo te rogo vir eximie, ut in causa aequissima adesse mihi atque operam tuam unum diem commodare velis. Proximus Mercurij diesGa naar voetnoot5) praestitutus est, quo post meridiem conveniemus. Sed te ante meridiem venire velim et nobiscum hic prandium sumere ut de statu controversiae, et quid dicto opus sit te instruere possim. Sunt autem alia quoque de quibus tecum fabulari jam diu cupio. Vale. Dabam raptim. Hagae 4 Octobris 1658. An venturus sis quaeso continuo me certiorem facito, sed veni quaeso nisi sontica causa te impediat.
Aen Mijn Heer Mijn Heer van Schooten. Professor der Mathematycken Tot Leyden. Inde Heeresteeg. Cito. |
|