No 521.
J. van Vliet à Christiaan et Lodewijk Huygens.
28 septembre 1658.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 544.
Nobilissimis Viris Christiano & Ludovico Hugeniis Janus Vlitius S.P.D.
En vobis tandem oden meam, jam dudum vobis destinatamGa naar voetnoot1), Amicissimi Heroes, amanuensis vero inopia hactenus non descriptam: nam cum ad plures pertineat, singulis eam describere, nausea impedijt: quin etiam impossibile mihi sit, idem exemplar vel bis describere. Semper aliud atque aliud occurrit, quod tum praeferam prioribus cogitatisGa naar voetnoot2). Tametsi nec multum id referebat, cum non artem, sed affectum meum ea testatum amicis reddere volui: quem si agnoscitis, ut facitis candidè, caetera susque deque habebo. Quod illustrem parentem, et CatsiumGa naar voetnoot3) avunculum in transitu veluti libaverim tantum, id praestare putavi, quam gregarijs (si ita loqui licet) amicis tantos senes ascribere, aut parum de ijs dicere, qui integra volumina merentur. Neque eo ut excusetis dico, sed ut ne videat ὁ δεῖνα, neque intelligat eo opus esse. Valete, Fratres Suavissimi, et Vlitium vestrum amare pergite nominis vestri observantissimum.
Dabam raptim e grabato, quo hactenus crus me astringit. iii Kal. Oct. cIɔIɔclviii.
Si licet, Nucis nostrae epicedium, (nam eam et vidistis et delibastis puto) vel inspectum, vel non, Heinsio Heroi mittendum rogo curate. Si et Wallius vos visat, videat et Oden quatenus et ad se spectat, monitusque semel hoc agat. Valete.
Myn Heeren Myn Heeren Jonkheeren Christiaen ende Lodewyck Huygens van Zuylechem, &c. Haghe et Breda.
IIII