Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 513.
| |
[pagina 215]
| |
Testes Scazontas hos bona fide allego, quod ultimo officio hinc oras discessurus apud Illustrem Parentem teque et Carissimum fratrem Ludovicum volens defungi non possim. Id epistolium hoc te intercedente velim exequatur; simulque, quod peto (nihil enim mediocriter curiositas mea postulat) obtineat, nisi poenituit voluisse dare. Absit ut hoc verear; quod in Constantem virum, et quidem Constantini Filium non cadit. Ast tibi quas grates potero, praeclare, referre
Hugeni, saecli palma, decusque tui?
Nam tua nunc-inventa licet super aethera cantu
Tollere, et eximium munus ad astra, velim;
Dicere quid possum, quo tu non plura mereris?
Sidera quae? non sint quae tibi nota magis?
Laude omni cum sis itaque, omni et celsior astro,
Quid superest, tibi quam denique verba dare?
Verba sed affectus animi testantia, grati,
Et non fucatam promeritura fidem.
Adderem, quam meditor, Haganis Amicis xenioli vice relinquere, Oden meam, nisi ultimam manum limamque adhuc desideraret. Habe tamen paucula haec inde excerpta, et si tanti putas, integramGa naar voetnoot3) expecta porro. Vale, Suavissime Hugeni, et me ama. Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam Dulce meum. Me sed Hugenij, Siculas per artes
Ducta sub magno Genitore triga
Mille delectant noviter repertis,
Mille figuris.
Sive Parnassi avia, sive rerum
Mens sit arcanas penetrare causas,
Sive librato trutinare vitae
Momina plumbo.
Hic novas terras novus Archimedes
Monstrat, et vastos Triviae recessus,
Ausonum et Regis comites, Jovisque
Indice vitro
| |
[pagina 216]
| |
Lynceis quamvis oculis latentes
Prodit; ac quidquid procul hinc videtur,
Quidquid et visum fugit, intuenti
Cominus offert. &c.
Dabam Hagae ix. vii bris die cIɔ Iɔc lviii .
Nobilissimo Viro Christiano Hugenio. Hagae Com. |
|