Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 514.
| |
[pagina 217]
| |
epistolâ dicam an libro? quem editum ne fando quidem audiueram. Scribe igitur (sed cito, si me amas) et titulum et locum vbi prostet, vt eum per Bibliopolas nostros adferrj curem. Iter Romanum, cum nihil sit quod vrgeat, bona meorum veniâ, in aliud tempus distulj, quo fiet vt et commercio tuo, quo maxime delector, diutius fruj et quod pollicitus sum facilius praestare possim. Exigis enim nunc pro iure tuo meam de duabus medijs Diatribam quam fortasse non tam diu distulissem, si mihi eadem quae Tibj editionis commoditas adfuisset. Sed hic frigent, imo ignota sunt ϰαὶ εὐϰαταϕρονητὰ eiusmodj studia, et quj ijs delectentur, paucj, vel vt planius dicam, οὐδεὶς. Epistolam, quam meditaris ad Astronomum SiculumGa naar voetnoot4), sj ita Tibi videbitur, per Clarissimum Riccium commode transmittam, qui pro eâ quâ est humanitate, lubens, suo, suscipiet hanc curam. Perge igitur inuentis tuis ornare hoc saeculum, et me constantj semper affectu credito
Tui obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Trepidatum est hic per hosce diesGa naar voetnoot5) alicuius coniurationis metu, quae tamen, Deo bene iuuante, in ipsis incunabulis suffocata est. ἄλλὰ ταῦτα οὐδὲν πρὸς γεωμετρίαν. Nobilissimo Clarissimoque Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem. A la Haye. VI |
|