Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 218]
| |
No 515.
| |
[pagina 219]
| |
quo binae utrimque maculae sint nigrae quae nobis interstitia illa videri faciant quae rotundum Saturni corpus ab ansis disterminant. Bis autem singulis triginta annis vertices sphaeroidis hujus ad nos directos esse, unde tum rotundus planeta conspiciatur. Haec summatim de systemate illo tecum communicanda censui, si fortè nondum in manus tuas libellus Hodiernae pervenissetGa naar einda). Si quid invicem habes quod me scire aliquatenus intersit, quaeso ne pigeat perscribere. Sane de Sole illud scire pervelim an idem quod ego observaveris, triennio eum sine maculis jam perstitisse quae alias tam frequentes visae sunt. De solibus vero spurijsGa naar eindb) Varsaviae visis, qualesnam tibi observationes contigere? Nam illa quidem cui superscriptum est Eigentliche Abbildung &c.Ga naar voetnoot5) non admodum titulo suo respondet. Si qua autem alia extat schemate veriori aut pluribus verbis expressa, illam magno mihi redemptam velim, quia in causas hujusmodi phaenomenôn inquirere curiosius caepi, non satisfacientibus eorum rationibus qui hactenus rem eandem aggressi sunt. Juva me hic igitur Vir Eximie, et si quid quod eam ad rem spectet habes impertire. Vale.
Spectatissimo Clarissimoque Viro Domino Joh. Hevelio. Urbis Gedanensis Senatori dignissimo. Danzic. |
|