Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1000.
| |
[pagina 101]
| |
cum minus exacte primo expressum esset, denuo ut deseriberetur, et quidem vivis coloribus, tuae in spem gratiae, effeci. Vlitium nostrum nil respondere compellationi meae haud miror. Tanti enim vix sunt versus, quos mittebam, et ut maxime essent, locus tamen ijs haud erat apud hominem barbarae antiquitatis unice nunc, ut scis, studiosum. Si lingua Anglosaxonica, aut Gothica conscripti essent versiculi, plausum ab amico nostro certissimum ijs polliceri poteram. Nunc cum Romanum fermonem prac se ferant, quem ille iampridem eiuravit, quid praeter contemptum et fastidium delicatissimi viri ab ijs expectandum sit, vix video. Sed, omisso ioco, ut agam serio tecum, de Mambrunij poematisGa naar voetnoot4) cum percuncteris quid sentiam, velim desiderijs tuis satisfieri a me posset. At vero, quod libellus iste oculos meos frustretur hactenus ac fugiat, de re parum comperta meum non est iudicare. Serenissimum Etruriae Principem Leopoldum Mediceum ObservationesGa naar voetnoot5) suas naturales praelo typographico iam commisisse ex eo ipso forsan intellexeris. Phaenomena tua quando lucem sperare debeant fac, quaeso, intelligam. Non pauca eius notae congessit LycosthenesGa naar voetnoot6) in commentarioGa naar voetnoot7), quem de prodigijs conscripsit. Exstat et Phaenomenum trini solis uno eodemque visi tempore in vernacula Novac Zemblae descriptione, a nautis nostratibus editaGa naar voetnoot8). Aliud hic terrarum ante septennium, ni fallor, è villa | |
[pagina 102]
| |
sua sibi ac sororibus spectatum Allonia SpiringijGa naar voetnoot9) privigna aliquando mihi narravit; de quo, si tanti est, ipsam mira asseverantem licet audias. Ad Wallium alia occasione literas dabo. Vale, Vir Eximie, et si quid praeterea in rem tuam videbor posse, id ne me lateat, da operam. Amicos omnes, nobilissimum Zelemium imprimis, iubeo salvere. Holmiae Suecorum Ao. cIƆIƆclxii a.d. Martij. |
|