No 1043.
Christiaan Huygens à N. Heinsius.
12 août 1662.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Burman.
N. Heinsius y répondit le 13 novembre 1662.
Nicolao Heinsio Viro Illustri Chr. Hugenius S.
Ecce à Viro optimo Renato Francisco Slusio literaeGa naar voetnoot1) mihi adseruntur atque in ijs Excerpta ex veteri Manuscripto Remedium Amoris complectente, quae obiter inspecta ad te continuo mittenda duxi, in cujus gratiam exarata sunt. Adjungo autem et literas ipsas, ut ex ijs cognoscas quae alioqui huc transcribenda forent, simulque humanitatem viri, animumque erga studia optime affectum perspicias. Caeterum novissimam EditionemGa naar voetnoot2) tuam nondum illum vidisse apparet, in qua plerasque omnes diversas lectiones, quas hîc congessit, a te recensitas reperisset; quarum quidem paucas aut nullam pene amplexus es, et merito, cum sint ineptae ac insulsae. Itaque vix quicquam hanc amici mei curam tibi profuturam arbitror, nisi forte ad hoc ut imposterum sperare desinas thesaurum aliquem in illa Diui Jacobi bibliotheca latitare. Ultimas measGa naar voetnoot3) quibus Holmiensis phaenomeni delineationem me accepisse significabam tibi redditas spero. Vale.
Dabam Hagae Comitis 12 Augusti 1662.