Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 987.
| |
[pagina 70]
| |
itaque pictoriGa naar voetnoot1) saepe non optima praecari soleo qui in re tantilla tamdiu nos suspensos tenet. Ludovicus frater suo nomine quam diligentissime tibi salutem dicere jussitGa naar voetnoot2). ad ea vero quae ab ipso petierasGa naar voetnoot3) respondit, cum primum posset Bibliothecam regiam se aditurum quaeque ibi extent Ovidij exemplaria recogniturum. In Coenobio autem Sancti Laurentij Metamorphoesos codicem antiquissimum atque optimum suo judicio cum tua editione contulisse, quanquam obiter tantum; annotasse autem praeterea quinam alij illic supersint quasque operis partes singuli complectantur. Sed scedulam in qua haec descripserit reposuisse in locum unde depromi nisi ab ipso nequeat. Ejus itaque ubi e Gallia redierit copia tibi fiet, quanquam sane non adhuc scio quam brevi id futurum sperare debeam. Literas tuas ad Capellanum Vlitium caeterosque omnes optime curatas esse ne dubita. Illum vero nihil hucusque rescripsisse, maximi cum materiam praebeant elegantissimi versus tuiGa naar voetnoot4), quibus Delphini natales celebrasti, nescio quid causa esse dicam, qui sciam quam alioqui soleat in his esse officiosus. Ab Illustrissimo Monmorio nuper dono accepi Patris Mambruni, E Societate Jesu, poemataGa naar voetnoot5), quae Virgilij scilicet exemplo trifariam divisa sunt, ut pars prima Eclogas contineat, altera de cultura animi libros, stylo Georgicôn scriptos, ultima denique Epicum carmen, Idololatria debellata seu Constantinus inscriptum. Ex omnibus minime placent Bucolica. In heroico aliquanto melius successit quanquam optima quaeque ex Virgilio expressa ac translata animadvertam. Vellem de his judicium tuum intelligere liceret. ZelemiusGa naar voetnoot6) te resalutat, de naevis illis typographicis saepe antea mihi questus est, sed quid remedij nisi ut altera forsan editione expurgentur. Vale.
Dabam Hagae comitis 6 Martij 1662.
Mijn Heer Mijn Heer Nic. Heinsius Resident van wegen Hare Hoog Mogenden in Sweden Tot Stockholm. |
|