Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 225]
| |
No 1059.
| |
[pagina 226]
| |
more oriretur, a nolâ scilicet, cui vt dixi, arcte colligabatur, impresso. Nosti enim in longissima etiam trabe, si vna sui extremitate pulsetur, sonum ad alteram ratione continuitatis partium subitò deferri. Aeris elaterem dudum varijs experimentis edoctus eram, sed illo maxime Roberuallij quod in PecquetiGa naar voetnoot7) anatomicisGa naar voetnoot8) editum est. Nam Gassendj rationibus acquiescere nunquam potuj, qui vesicae fibras ad statum naturalem redeuntes hic caussatur. Hinc etiam non minimam respirationis caussam petendam arbitratus sum, et cur adeo necessaria sit in lucem editis, immò et in vtero conclusis si Hippocrati et Democrito fides, quorum sententiam (saltem quoad foetus per os nutritionem) nuper renouauitGa naar voetnoot9) CourueusGa naar voetnoot10) Regis Poloniae Medicus. Jn his tenebris lucem expecto a tuis experimentis quibus etiam illustratum iri confido, quantum aer effluuiaGa naar voetnoot11) SanctorijGa naar voetnoot12) promoueat vel retardet, et an non ex horum suppressione vel eruptione subitâ, mors animalium recipiente inclusorum oriatur. aliquid certe in luminis inclusi extinctione ἀνάλολον videre videor, quod tu accuratius obseruabis. Sunt et alia circa chymicorum operationes non contemnenda, vt quid ad fermentationem vel praecipitationem, quam vocant, aer conferat, et an ille misceatur ijs salibus (tartari exempli gratia) ex quibus olea per deliquium fiunt, quae pondere duplo, triplo et amplius augeri solent: et quid tandem sit occultus ille vitae cibus quem in aere latere scribitGa naar voetnoot13) ϰοσμοπολίτης ille SendiuogiusGa naar voetnoot14). Jnsuper quid plantarum vegetationj aer conducat: cum enim semina, puta nasturtij aut lactucae, | |
[pagina 227]
| |
ita macerarj spiritu vini aut alio liquore possint vt terrae mandata pauco tempore erumpant, posset in experimentum deducj, an in illo recipientis vacuo idem effectus sequeretur. Sed horum iam ἅλις: superest tantum vt hanc ἀπςραντολογίαν excusem, quam a me viri nobilissimi experimenta, et spes quam de tuis concepi maximam, expresserunt. Vnum tamen adhuc addo, monitum esse me septimanâ proxime elapsâ a Clarissimo Riccio, Academicos Florentinos iam esse in procinctu, vt experimenta physica edant in lucemGa naar voetnoot15), quae Serenissimi Principis Leopoldi auspicijs, his vltimis annis fecerunt. Sed hoc fortassis ab illis iam accepisti. Vale igitur Vir Clarissime meque amare perge. Dabam Leodij viij Septembris mdclxii
Tui Obseruantissimus Renatus Franciscus Slusius. |
|