Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 402.
| |
[pagina 49]
| |
inuenj; cuiusque mentionem fieri meminj in opusculo MaggiottiGa naar voetnoot4): eo enim conciliante eiusdemque scriptj occasione quo donatum me voluerat, aliquot ab eius editione annis mihi Magiottus innotuit. Eidem Riccio transmiseram ante annum tuam Lunulae Saturniae τήρησιν, a Clarissimo Gutiscouio acceptam; vt famam tuam vna cum naturae rerum notitiâ, quantum in me esset promouerem: cum ecce monuit me hesternis litteris multas eiusdem lunulae τηρήσεις Romae factas quarum seriem proximâ occasione se missurum pollicetur. Eas cum accepero, statim ad Te abuntGa naar voetnoot5), vir praestantissime, vt hoc qualeçunque officio testari valeam, quantus sim hactenus et esse porro velim Virtutum tuarum Cultor Renatus Franciscus Slusius. Dabam Leodij xxiiij Augusti mdclvij. |
|