Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 397.
| |
[pagina 41]
| |
rectae ducantur, earum quadrata erunt omnium minima. Quod si centro G quaelibet circumferentia describatur, à quolibet ejus puncto eductae ad puncta A, B, D, F,
quaterna semper quadrata ejusdem simul magnitudinis efficient. Hic enim egregius ille est Apollonij quem novisti locus planus. Determinatio vero minimi vel maximi jucundam contemplationem in alijs quoque problematibus semper mihi praebere visa est, cumque insignis sit ejus inquirendae methodus quam tibi notam esse ex eo quod mihi proposuisti satis apparet, proponam ejusdem generis problema unum atque alterum, quoniam petijsti tibi mitti quo calculum exerceres. Datis itaque positione rectis BA, AC angulum comprehendentibus, punctoque intra angulum dato D, oporteat per ipsum ducere rectam BDC, ita ut triangulum BAC sit omnium quae ita abscindi possunt minimum. Hoc autem satis facile est. Illud difficilius: posito nimirum angulo BAC recto ducere per punctum D intra ipsum dato rectam BDC omnium brevissimam. Eadem methodo de maximis et minimis inveni olimGa naar voetnoot2) quomodo data refractionis proportione liquoris cujuslibet diaphani, continuo inveniri possit angulus sub quo Iris videri debeat, absque tabulae compositione qualem Cartesius in Meteoris dedit. Refractionis autem leges guttamque sphaericam eodem modo atque ille considero. MagiottiGa naar voetnoot3) scriptum de Renixu aquaeGa naar voetnoot4) pater meus nunc tandem domum reversusGa naar voetnoot5) mihi attulit, idque protinus perlegi, et perplacet sane experimentum novum causaque ejus quam reddidit verissima est. Illud vero alterum cujus occasione in haec incidit plane παράδοξον videtur priusque an revera ita se habeat inquirere constitui quam de causa dispicere. liquidi natura ac proprietates variam speculandi materiam praebent. Ego de ijs quae innatant post Archimedem et Galileum non pauca | |
[pagina 42]
| |
pridem commentatus sumGa naar voetnoot6), in quibus haec Problemata occurrere memini. Data nimirum materiae solidae ad liquidum secundum gravitatem proportione, Conum efficere qui demerso vertice innatans rectus consistat. Rursus qui demersa base rectus consistat. Eadem data proportione, cylindrum facere qui demersa basi rectus consistat. Item cylindrum determinare qui quamlibet proportionem ad liquidum habens secundum gravitatem semper rectus innatet. Et semper quidem illa maximè contemplatione digna existimavi in quibus non nuda ac simplex figurarum Geometricarum consideratio locum haberet, sed harum vis atque efficacia ad veritates quasdam in re Physica aliave eruendas traduceretur. Quanquam et ipsa mera Geometria non exiguam voluptatem cultoribus suis adferat. Schotenij librum recens editum quam primum potero tibi mittam, in quo multa subtiliter demonstrata reperies, ac praesertim circa locos Planos, quos omnes restituit. Brevem quoque tractatum meum de Ratiocinijs in ludo Aleae, adjunctum videbis, sed non satis commode è lingua Belgica, qua fuerat à me conscriptus in latinam conversum. Vale Vir Nobilissime et Spadanis aquis utere feliciter: ita tibi optat
Tui observantissimus Chr. Hugenius de Z. |
|