Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1049.
| |
[pagina 207]
| |
oculos moratur, videre et complecti optassem; sed dilata tantum profectio est, et erit, vt spero, illa dies, qua hanc quoque alijs non paulo longioribus adijciam. Literas ParisiensesGa naar voetnoot2) in quibus de penduli oscillationibus egisse te scribis, malo meo fato nullas accepi. De Experimentis Illustrissimj Boile ante annumGa naar voetnoot3) certior redditus eram ex Anglia a Viro NobiliGa naar voetnoot4) mihique amico, qui nuper me quoque de illis sententiam rogauit, et monuit multos esse qui contradicerent. Sed magnum pro illorum veritate apud me praeiudicium est, quod ea tibi placere intelligam. LiberGa naar voetnoot5) interim, quae Typographorum nostrorum ἀϕιλοϰαλία est, hic adhuc non prostat. Quapropter patiere te rogavi a Domino Vanderuekio nostroGa naar voetnoot6) vbi venalis sit, ab eo enim petij vt te indicante quamprimum ad me destinaret. Languent studia mea, vt solent: praeterquam enim quod nugas illas meas de infinitis solutionibusGa naar voetnoot7) in chartam conieci, nihil a me praestitum est, saltem quod te dignum existimem. Nuper tamen methodum tangentiumGa naar voetnoot8) ex notâ applicatarum ad partes axis qualicumque ratione, quam ante plures annos inueneram, ad facilitatem maximam deduxj, ita ut inspectâ solum in terminis analyticis aequatione quae curuae proprietatem ostendit, fere absque calculo tangentem ducam. Vnam hic meâ methodo inuentam addo, in curuâ quam olim Clarissimus Gutiscouius mihi proposuit. Jnter parallelas AB, DC iunctas normali AD, intelligatur curua DF talis naturae, vt sumpto in illâ quolibet puncto F, et iunctâ DF, si ad illam excitetur in F normalis FC occurrens DC in C, recta FC sit semper aequalis AD. Ex qua descriptione patet AB fore curuae Asymptoton. Tangens vero facile habetur in puncto dato vt F, demissâ enim normali FE, et producta CD in G, ita ut tres CE, CD, CG, sint in continuâ proportione, iuncta GF curuam continget. Nec multo operosior erit constructio in alia curua huic simili, in qua scilicet angulus DFC, rectus non supponeretur sed quilibet alius datur. Sed haec leuia sunt et | |
[pagina 208]
| |
tibi serio rerum istarum aestimatori non proponenda. Nihil igitur addam amplius, nisi esse me ex animo
Tui obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Dabam Leodij xviii Augusti mdclxii.
Nobilissimo Clarissimoque Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem Hagam. |
|