Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 477]
| |
No 663.
| |
[pagina 478]
| |
alio opereGa naar voetnoot2); sed aliam rationem secutus sum, vt et demonstrationem faciliorem exhiberem, et analyseos quâ vsus sum methodum, aperte, quantum quidem Antiquorum Geometriâ fieri potest, ostenderem. Circa Problemata illa quae ad quartum dimensionis gradum ascendere videntur, hoc tantum obseruauj, fieri posse vt saepe facili constructione haereant in secundo. Exemplo rem ostendo in Problemate Pappi quod a Cartesio relatum est Geometriae pagina 93.Ga naar voetnoot3) in quo facillimam hanc constructionem inter alias analysi meâ inuenies.Producatur (in illius figurâ) DC in Q, ita ut DQ sit aequalis DN, et rectangulo QCD ponatur aequale QFC, recta BF, occurrens AC productae in E, satisfaciet proposito. Est interim quod admirer, Te plurima in methodo eaque difficillima assequi, in facillimis vero a viâ deflectere. Id non aliâ de causâ accidere arbitror, quam quod eorum more qui viribus valent, vltra scopum iacularis: videbis enim, si Deus vires et otium dederit, quam leuibus fundamentis tota haec infinitarum constructionum moles innitatur. Vale Vir Praestantissime meque ama
Tuj obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Leodij 9 7bris 1659. |
|