No 643.
| |
[p. 445] | |
graphia subministrat, editionibus contemnunt. Rogaui interim vt si quid forte in monachi alicuius cellâ delitesceret ad me statim mitteretur, sed post eam quam adhibuj diligentiam vix vlla spes affulget. Doleo itaque quod Clarissimi Heinsij (quem olim Romae apud Holstenium3) vidisse meminj) litterarios conatus promouere non potuerim. Cum herj abiret a nobis Dominus Vanderveecken4) eum aliquot adhuc libellj mej exemplaribus oneraui, quae euntem in Angliam vel Italiam Saturnum tuum comitari poterunt sj ita videbitur. Nullius enim iudicium metuit libellus meus postquam a Te probatus est. Vale Vir Praestantissime et vt facis ama Tuj obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Nobilissimo et Clarissimo Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem &c. A la Haye. |
|