Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 126]
| |
No 779.
| |
[pagina 127]
| |
opus. Neque suum illud ex adverso mentiri me, me quicquam movet. Non novit me, Vir Nobilissimus, nec mores meos, qui hoc impingit. Quinam autem sint Errores illi, quos in meo sive Hobbij Elencho,Ga naar voetnoot6) sive Infinitorum ArithmeticâGa naar voetnoot7), vel me vel amicorum meorum aliquem (utrum enim vult, non satis assequor) fassum esse asserat Robervallius, ego non intelligo; aut, quis sit ille amicorum. (Sed nec intelligo quid hoc ad Rhombum; Quid ad Cycloidem ista?) Nondum enim adhuc mihi conscius sum, errorem ullum Geometricum me admisisse in utrovis libro, nedum fassum esse. (Sed nec in alijs a me editis; unum illud si excipias quod in EpistolaGa naar voetnoot8) ad Illustrissimum Brounkerum quae scriptis in Meibomium praefigitur revocavi). Sed neque memini me ad Robervallium scripsisse unquam, (aut ad me illum,) utut de illo nonnunquam ad alios scripserim: (unicam saltem si excipias Epistolam quam olim Gassendo, eove absente Robervallio, indifferenter inscripseram; quam perijsse autumo; vel, si exstet, nihil sane horum continet, aut etiam continere potuit;) ut mirum sit, quid ille ex literis meis ad Robervallium scriptis potis sit depromere quod huc spectet. Sed mittamus ista: et, quae de Torricellio dicta sunt: aliaque quae sequuntur. Quorum nihil, credo, est quod Te moveat. Ad hasce verò Carcavij literas nihil hactenus respondendum putavi, aut etiamnum puto. Non, quod Nobilissimum Virum neglexerim: sed, quoniam, quum eo stylo scriptae sint qui non admodum deceat ingenuos viros, cuique vix responderi posse videatur quin in aperta jurgia delabamur; condonare malim Nobilissimo Viro, ultra quam par est effervescenti, quam irritare. (quod et literis ad Digbaeum Equitem Parisios scriptis insinuavi). Quid interim sit, cur Pascalium a Dettonvillio videatur distinguere, non intelligo: Hos enim pro eodem (Te primum indicante) hactenus habui. Sin erratum sit, erroris fontem habes. Fermatij quem memoras libellum novumGa naar voetnoot9) nuper vidi; quo eandem, quam prius tum nostri tum vestri etiam curvam aequaverant rectae, contemplatur. Quas autem in Dissertatione sua curvas alias inde derivatas et rectis comparatas, specie diversas existimat; non aliae sunt (aut ego admodum fallor) quam ejusdem curvae aliae atque aliae partesGa naar voetnoot10). Jn primaria siquidem, deorsum continuatâ, reperientur secunda tertia aliaeque in infinitum. Recta utique axi primariae parallela, quae inde distat 4/9 lateris recti, designat punctum quo incipit secundaria (deorsum in infinitum continuanda:) quaeque ab hac tantundem distat, tertiam ostendit; quaeque tantundem | |
[pagina 128]
| |
ab hac, quartam: et sic deinceps. Quod ubi examinaveris, facile deprehendes. Quod et literis ad Digbaeum Equitem scriptis demonstravi. Schotenij nostri mortem doleo. Quae de CissoideGa naar voetnoot11) ipse scripseris, lubenter videro. Quid Slusius praestitit, ignoramus; neque enim quos miseris libros nacti sumus. Quae de Domini Pauli Nelij tubis sciscitaris; partim, credo, Illustrissimus Brounkerus tibi coràm indicavit; partim, spero, ubi in Angliam trajeceris, αὐτόπτης videbis. Interim Vale, Vir Nobilissime, Tuoque faveas Observantissimo, deditissimoque Joh. Wallis. Londini, Augusti 31. 1660. Quae posthac ad me mittere dignaberis, inscribas licet Domino Samueli ThomsonGa naar voetnoot12), Bibliopolae Londinensi in Caemiterio Paulino: nam Dominus UnderhillGa naar voetnoot13) mortuus est. Dominum DicasGa naar voetnoot14) (cui dicis libros missos fuisse) quaerebam, sed Parisijs jam agere intelligo; Collega suus MartiniusGa naar voetnoot15), negat (saltem non agnoscit) se accepisse libros ullos mihi inscriptos. Eruditissimo Nobilissimoque Viro, Domino Christiano Hugenio de Zulichem, Hagae Comitis. XII. |
|