Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 498]
| |
No 676.
| |
[pagina 499]
| |
me sis phaenomenωn coelestium contemplator, atque hic certe longe me tibi concedere fateor. quid autem causae censes cur nunc tam rarae proveniant prae ut olim cum primum conspici coeptae? nam et hoc anno proximo eadem infrequentia fuit. De pareliorum descriptione et pictura luculentissimaGa naar voetnoot4) qua me beasti permagnam gratiam habeo Sed unum hoc in illa expressum optassem, nunquid videlicet aequalis omnium solium ab horizonte distantia fuerit atque ita ut bini qui à vero sole remotissimi erant à tergo essent tres alios soles intuentibus, tum etiam an corona illa coloribus insignita fuerit circiter 45 graduum diametro quae omnino ita se habuisse arbitror, quemadmodum et in observatione Romae habita anno 1629, de qua egerunt GassendusGa naar voetnoot5) CartesiusqueGa naar voetnoot6). Si quid ergo quod huc pertineat postea accepisti id quaeso eadem liberalitate qua caetera mecum communica. Mitto una cum his, ignosce autem quod non citius, Hodiernae SystemaGa naar voetnoot7), quod te inspicere velle significasti. Hoc verò ubi commode poterit remitti mihi velim, quoniam aliud exemplum hîc nullum extat. Scribe quaeso qui processerit horologij tui fabrica siquidem diversam à nostra te excogitasse scripsisti; quae tamen non multum diversa erit si perpendiculum ex filo aut funiculo ut nostra liberè suspensum habeat, si vero non habuerit vix puto ex voto succedere posse. Fortasse autem ad haec animum advertere tibi non vacavit, majora ac magis ardua-molienti; Audivi enim, primum ex Domino Brunettio elegantissimo juvene, quem diligenter de studijs tuis interrogavi, deinde ex BullialdoGa naar voetnoot8) quoque, accuratissima instrumenta non exiguo impendio te parasse ad fixarum imprimis observationes exactius peragendas, ac singularum loca perfecte definienda. Labor immensus at profecto supra quam dici potest Astronomiae utilis futurus tibique gloriosus. Quare ut alacriter pergas etiam atque etiam te adhortor aliaque omnia infra hoc studium ducas. Vale Vir Praestantissime Magnum Uraniae decus. |
|