No 677.
Christiaan Huygens à Gregorius a St. Vincentio.
30 octobre 1659.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 673. Gregorius à St. Vincentio y répondit par le No. 680.
Sommaire:
Epistola cum Systemate ad Kinnerum. Alterum ad Gottignium Romam. Tertium ad Hodiernam in Sicilia quod Caramuel curabit lubens. Theoremata de Superficie Conoidum et Sphaeroidum. Ut de suis inventis mittat quod promisit.
30 oct. 1659.
Patri Gregorio a Sto Vincentio.
Vir Clarissime
Mitto exemplaria Systematis Saturnij quae ad Dominos Kinnerum et de Gottignies te curaturum suscepisti. Fretus humanitate tua tertium quoque adjunxi, Johanni Hodiernae destinatum, quod, si fieri possit, una cum altero illo Romam perferri optaverim, ubi si traditum fuerit Domino CaramueliGa naar voetnoot1) magno scientiarum atque ipsius Hodiernae fautori, inde quin tuto in Siciliam perventurum sit, non est dubitandum. Quod scribis opusculum meumGa naar voetnoot2) te cum voluptate percurrisse, gaudeo sane, num vero hypothesin istam plane approbes non addis, unde scrupulos fortasse aliquos tibi restare suspicor; quos tamen si mihi ostenderis, puto me non difficulter removere posse. Ecce tibi porro quae de Conoidum et Sphaeroidum superficiebus theoremataGa naar voetnoot3) pollicitus sum quae eadem quoque literis ad Dominum Kinnerum quasGa naar voetnoot4) tibi commendo, inclusi. Memento autem quid vicissim mihi pro his rependere promiseris scitoque nec magis cupido ejusmodi rerum aut magis sincero aestimatori illa te mittere posse. Vale.