Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 503]
| |
No 679.
| |
[pagina 504]
| |
quodammodo, sed speculationem tamen habent jucundam neque insubtilem quaeque ad alia quoque multa praeter tesseras extenditur. Scribo autem haec Vir Nobilissime quoniam de studijs atque occupationibus meis percunctari voluisti. Caeterum quod in aulam Caesaream migrasti id tibi quam feliciter evenire cupio; nec vereor equidem ut multum inde detrimenti patiantur studia tua artesque optimae sentiant quibus antea te excoluisti, quando Caesar ipse quoque in praetio eas habere dicitur et plerarumque omnium haud vulgariter peritus esse. Oportunè etiam ibi adest Vir Clarissimus Marcus Marci cujus ex familiaritate cum sit in omni scientiarum genere versatissimus fieri non potest quin et voluptatem plurimam et utilitatem percipias. Certe ut cum musis divortium facias, neutiquam scio tibi permittet. Equidem cum suo merito tum quod mihi favere eum intelligo plurimum illum amo idque velim ut ex te resciscat, utque porro me illi commendes. Oro etiam ut quaeras ex eo an non pareliorum et halonum observationes aliquas penes se habeat, si quas enim mihi impertiri voluerit faciet rem longe gratissimam, et promittere illi audeo me veras ejusmodi phaenomenon causas exhibiturum. nam quas Gassendus CartesiusqueGa naar voetnoot5) dederunt, merae chimerae sunt. Vale Kinnere praestantissime, et me ama. |
|