Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo. 408.
| |
[pagina 58]
| |
gaudeo tandem aliquando procedere alteram tuorum editionemGa naar voetnoot3) nomen meum quod prius epistolae Romano more praemittebatur, subscribere nunc visum est, quod si alio pacto tibi poni posse videbitur tui arbitrij facio. De caetero si nihil immutaveris, gratissimum erit, saltem non me inscio. Illud vero quaeso ut in editione belgica corrigatur quod pagina 525 habetur propositio iv, ante ea verba ut igitur aa &c. cum debuerit poni ante illa, sumpto itaque; Et haec majusculis literis imprimi, illa vero minoribus. In latinis autem exemplaribus si quae adhuc distribuenda asservas, pagina 527 linea 21, pro Horum scribe Hae. Referebat mihi Ducquius in editione Geometriae Cartesij jam ad commentaria tua perventum quae multis in locis auctiora essent proditura. Nam et conicarum sectionum proprietates praecipuas te addere constituisse, et alia quaedam quae noviter repereras circa gravitatis centra. Ita quidem tu Spartam illam quotidie magis ornas. A me vero si rationem exigas temporis, fatebor non multum egisse, neque tamen nihil. NuperGa naar voetnoot4) a Domino Slusio hujusmodi mihi linea proposita fuit. Axis ejus est AB,qui omnes in angulo recto applicatas bifariam dividit. Proprietas autem haec, quod applicatis quibuslibet CID, EVF, eam habeat rationem CD ad EF, quam solidum ex quadrato Al in IB, ad solidum ex quadrato AV in VB. Circa hanc tria à me petijt, quadraturam scilicet, tangentem et centrum gravitatis. Quae quidem omnia inveni, ipsique edidi. Tu vero Geometris quos isthìc nosti proponas velim. Inveni item quomodo duae mediae proportionales inter duas datas constituantur per intersectionem circuli et Ellipsis cujuslibet datae, satis commoda constructione; sed tunc commodissima cum latus transversum triplum est recti lateris. Vale et si quid habes novi vicissima me imperties.
Hagae Com. 28 Sept. 1657. |
|