Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 407.
| |
[pagina 57]
| |
quam sine ἀποδείξει fidem habere. Vidi enim cum aduersaria mea cum Cartesianis inuentis, occasione alterius Problematis localis conferrem, esse et alia quae virum alioqui oculatissimum latuerunt. Quaeram igitur vt dixj, atque vtinam ea mihi mens ante duos menses, cum omnino vacaret: Nunc inter varias et ingratas vt plurimum curas dies exigendj sunt, quorum postremos bene multos contriuj audiendis publicis, et privatis etiam Collegij nostrj rationibus, non sine aliquo Matheseos subsidio quae pro subtiliore illa analysi vulgarem Arithmeticam mihj suppeditauit. Nocturnis interim horis pleraque notauj mihj non ante animaduersa, et si non rem ipsam, plurima saltem hac occasione, non contemnenda reperturum me confido. Lineam meam non ex Bibliothecis, vt existimas, in quibus multa Veterum sed Arabum presertim Mathematicorum monumenta delitescunt, sed ex impressis Grecé & latiné, quorum non multos habemus, libris accepj. Habet autem geminas sorores quas sj vacaret peritius exponerem, sed nec liber est ad manum vnde eas desumpsj, et haec arbitror subtilissimo ingenio tuo sufficere. Româ necdum quidquam accepi. Sed auidé expecto quid censeas de Virtualibus Patris Gregorij a St. Vincentio parabolis quas ex male cohaerentibus diuersarum curuarum partibus compactas deprehendj. Vale interim Vir Praestantissime, et quo soles affectu prosequi perge Tuj obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium. Dabam Leodij 27a 7bris 1657. Nobilissimo et Clarissimo Viro Domino Christiano Hugenio de Zulichem. A la Haye. VI |
|